Pythia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Pythia (discretiva)

Themis Pythiae partes agens Aegeo filium praedicit (calix Atticus ex Vulci oriundus, circiter 440/430 a.C.n.)

Pythia (Graece: Πυθία) fuit titulus sacerdotis, quae Delphis in templo Apollinis oraculum consulentibus respondit.

Postquam Pythia in Castalio fonte ad pedem Parnassi est lavata bibitque, lauro coronata tripoda conscendit, qui in templo super telluris rima, ex qua vapores surgebant, positus erat. Afflatu numinis, ut putabatur, affecto in omnem insaniam rapta verba dissoluta edidit, quae sacerdotes interpretando in versus plerumque ambiguos commutaverunt. Qui oraculum consulebat, ampla munera offerre tenebatur, quare oraculum Delphicum paulatim divitiis superabundavit.


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!