Galli (sacerdotes)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Galli (discretiva)

Archigallus Cybelae (laeva parte) vel Attidi (dextra) sacrificans. Museum Ostiense.

Galli erant sacerdotes sacris Magnae Matris Cybelae Romae et in imperio Romano dediti. Eunuchi voluntarii erant et ex Asia cum dea sua anno 204 a.C.n. Romam venerant : nam civibus Romanis sacerdotes huius deae fieri diu non licuit. Dux eorum archigallus dicebatur. Ut in sacris extrinsecus Romam adlatis fieri solebat, galli sub potestate et custodia collegii Xvirum (XVvirum ex aetate Sullana) sacris faciundis positi erant. In Asia vero et in Graecia greges Gallorum imaginem deae in asino circumferentes per urbes vagabantur atque vitam mendicabant[1]

De aspectu[recensere | fontem recensere]

Galli stola muliebri variis coloribus vestiebantur, plerumque tamen silacea vel crocea[2]. Sigilla deorum in pectore pendentia gerebant[3]. Capillos intonsos servabant, quos unguentis madidos et comptos magna cura habere solebant. Dum vero Attidis mortem lugent die Sanguinis, comam cruore et pulvere inquinatam circumrotabant et ita vaticinabantur.

Archigallus, pallio purpureo amictus, coronam gemmis distinctam et occabum (= monile aureum) tamquam insignia sacerdotii gerebat[4].

De aestimatione Romanorum.[recensere | fontem recensere]

Usque ad imperatorem Claudium non fuerunt in magno honore, quia eunuchi erant et stipes mendicabant[5] atque orgiis a severitate Romana abhorrentibus dediti erant : itaque ut alli sacerdotes Asiatici eiusdem generis fanatici a Romanis dicebantur. Nec sacerdotes populi Romani erant sed famuli deae tantum dicebantur. Gallos enim fieri civibus Romanis non licebat[6] nec sacerdos populi Romani extraneus homo esse poterat. Apud poetas sive horrorem (Catullus, Lucretius, Lucanus...) movebant sive iocos (Martialis de capone et de gallo[7]) sive censoriam indignationem ob pecunias per mendaces vaticinationes expressas (Iuvenalis). Nam Phrygii sacerdotes vaticinandi potestate praediti erant[8]. Romae vero ante secundum saeculum post Christum vates publice non habiti sunt.

Sub Claudio imperatore liberti magnam potestatem in re publica sibi assumpserunt, inter quos et Asiatici et eunuchi fuerunt. Itaque cultus exoticos foverunt et deus eunuchus Attis acceptior factus est, quamquam tunc temporis haec religio ad libertos et feminas et servos praecipue pertinuisse creditur. Secundo saeculo vero imperatores ipsi caerimoniis adfuerunt et Faustina, uxor Antonini Pii, mysta Matris deum fuisse creditur. Ita nonnulli eruditi putant archigallos ab imperatore Claudio[9] creatos esse, ut publici sacerdotes Cybelae essent : certe eunuchi non erant et uxorem nonnumquam habebant. Alii vero[10] non ante Antoninum Pium creatos esse. Tum archigalli cives Romani erant, in magno honore habiti donec Christiani imperatores rebus Romanis praeessent. Nam tunc Christiani auctores apologeticis scriptis ritus barbaros denuo notavere[11].

Unde nomen acceperint[recensere | fontem recensere]

Poeta Ovidius hanc originem nominis nobis tradidit : Gallum flumen in Phrygia fuisse, cuius aquam qui biberant furentes fiebant (scilicet ut sacerdotes ipsi qui sese castrabant atque frenetico ritu saltabant). Fortasse potius Romani eos sic nominaverunt quia primum ex Galatia venerant[12] ; nam Pessinus oppidum prope fines inter Galatiam et Phrygiam situm erat.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Phaedrus IV,1. Martialis XIV,204. Tibullus I,4,67-70. Apuleius libro nono Metamorphoseon.
  2. Dion Hal. II,19,5 : ποικιλή.
  3. Dion Hal. II,19,4 : τύπους. Polybius, Hist. XXI,37. Cf. Titus Livius XXXVIII,18.
  4. CIL XIII,1751 = CCCA V,386. Textus (ad verbum "Beleg" imprime "CIL 13, 01751") . CIL X,3698 = CCCA IV,7.Textus (ad verbum "Beleg" imprime "CIL 10, 03698").
  5. Cicero, De Legibus II,9,22 et II,16,40. Ovidius Epistulae ex Ponto I,1,39-41.
  6. Dion. Hal. II,19,5.
  7. XIII,63-64
  8. Horatius, Carmina I,16, 5-8. Titus Livius XXXVIII,18. Seneca De vita beata I,26,8. Cassius Dio XLVIII,38. Plutarchus, Marius, 17. Prudentius Contra Symmachum II,863-864.
  9. Jerôme Carcopino, Attideia I :Sur la date de l'introduction officielle à Rome du culte d'Attis et Attideia II : Galles et archigalles in Mélanges d'archéologie et d'histoire, 1923, vol. 40, n°1, pp.136-159 et 237-324. [1][2]
  10. e.g. Philippus Borgeaud, La Mère des dieux, Seuil, 1996.
  11. S. Augustinus De civitate Dei VII,26. Prudentii Peristephanon Carmen X. Minucius Felix XXIV,12. Prudentius, libro secundo Contra Symmachum 51-52.
  12. P. Borgeaud, La Mère des dieux, Seuil, 1996, pp.118-126.