Vestalis virgo

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vestalis virgo fuit temporibus antiquis Vestae deae sacerdos, quae Romae templo eius inserviebat.

Si antiquis fabulis credimus, iam ante Urbem conditam fuere Vestales virgines, quoniam Rhea Silvia, Romuli mater, Vestalis fuit. Postea, Numa Pompilius, secundus Romanorum rex, Vestalibus leges dedit. Ex eo tempore fuerunt primum quattuor, deinde sex, denique septem Vestales, inter viginti puellas delectae. Per triginta annos in foro Romano atrium Vestae habitabant, praecipuum officium inter alia erat ignis sacri in Vestae aede alendi. Per id temporis spatium parere debebant. Puram vitam agebant, vetitae erant nubere. Propter gravissimam culpam, vel usque ad mortem verberabantur vel vivae in sepulcrum coniciebantur vel de rupe Tarpeia praecipitabantur. Tradunt duodecim aut, ut quidam scribunt, sex et viginti Vestales ita periisse. Maxima vero erat earum auctoritas: e. g. capitis damnato a Vestalibus auxilium petere licebat; tum magistratus vitae eius parcere debebant.