Cornu copiae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cornu copiae nummo aureo Berenicae II Aegypti reginae incusum (Museum Numismaticum Athenarum).
Aequitas dea Romana cornu copiae gestat in parte aversa huius antoniniani, sub Claudio II Imperatore facti.

Cornu copiae, etiam in variis linguis hodiernis dictum alimentum venerationis, cornu Amaltheae, conus messis, et cornu ubertatis, in cultura Europaea est symbolus cibi et abundantiae, qui fortasse saeculo 5 a.C.n. ortus est.

In mythologia[recensere | fontem recensere]

In mythologia Graeca, Amalthea fuit capra quae in spelunca in Ida monte Cretae Iovem lacte suarum mammarum alebat. Dum ei conludebant, Zeus Amaltheae cornu fortuito defregit. Ipse, conscientia morsus, cornu potestatibus divinis ornatum eae reddidit, quod quocunque id possideret quidquid desideratum permitteret. Depictiones antiquae cornu caprae fructibus floribusque impletum ostendebant: deitates, praecipue Fortuna, cum cornu copiae depictae sunt. Reginae Aegypti divae, imprimis Arsinoë II et postea Cleopatra VII, cum dicerate seu cornu copiae bifido depictae sunt. Cornu copiae etiam erat symbolus fertilitatis femineae. Fabula dicitur decessor fabularum de Unicornu et Holy Grail.?

Depictiones temporis hodierni[recensere | fontem recensere]

Pictura cornus copiae pro California creata.

In depictionibus hodiernis, cornu copiae usitate est corbis concavus cornus formam habens et variis generibus fructuum holerumque festivorum impletus. In America Septentrionali, cornu copiae cum messi et die festo Thanksgiving coniunctum est. Cornu copiae, Anglice cornucopia, est nomen annuae "Wine and Food" celebrationis in Whistler Columbia Britannicae Canadae, Novembre habitae. Duo cornu copiae videntur in vexillo et sigillo civitatis Idahi. Praeterea, cornu copiae in armis Columbiae, Panamae, Peruviae, Venetiolae, et civitatis Victoriae Australiae res prosperas exprimunt.

Cornu copiae etiam adhibetur in arte corporis (Anglice: body art) et in variis usibus tempore Christi Natalis, ut signum fertilitatis, fortunae, abundantiae.[1] Aliqui autem Christiani evangelici severe monent de symbolo gesto, vel cornus copiae veri, vel similis symboli Italici (cornus formam etiam habens) fertilitatis masculae, et dicunt id re vera esse daemonibus infestum, vel esse infelix vel adeo nefas,[2] quia credunt cornu copiae pro "cornulo" (Anglice: little horn) valere, figura in Bibliis Christianis descripta et pro Antichristo ab eis habita.[3]

In The Hunger Games, populari pro iuvenibus mythistoria, Cornu Copiae est immane cornu aureum, armis commeatibusque militaribus redundans, quod est pro harena certaminis cruenti (Anglice: bloodbath), primae Ludorum pugnae. Praeterea, Cornucopia est nomen diurni de cultura Turcica editi; nomen depictionem antiquam Anatoliae ut terra abundantiae repetit.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cornu copiae spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hastings, James, ed 
  2. Miller, Betty (2004). Exposing Satan's Devices Workbook. Christ Unlimited Ministries. ISBN 9781571490094 
  3. Fuller, James C. (1999). Naming the Antichrist: The History of an American Obsession. Oxford University Press. ISBN 9780195109795