Pessinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pessinus (gen. Pessinuntis) erat antiquum oppidum Phrygiae, vetustis Matris Magnae delubris insigne.[1] Hinc bello Punico secundo Scipio Nasica monitus carmine Cumano Romam transtulit simulacrum quod figura humana praeditum non erat, sed in saxo nigro consistebat.[2] Anno 362 Iulianus imperator cultum Cybeles restituere conatus est sed frustra. Saeculo sexto urbs iactat ecclesiam Myriangelis et cathedram episcopalem Sanctae Sophiae dicatam.[3] Est nunc miser Turcorum vicus (Turcice: Ballıhisar).

Pessinus est sedes archiepiscopalis titularis Ecclesiae Catholicae Romanae.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Cicero De haruspicum responsis 28-29. Ammianus Marcellinus 22.5-8
  2. Livius 29.10.11.
  3. Clive F. W. Foss, ”Pessinous,” Oxford Dictionary of Byzantium (Oxford, 1991) p. 1636.