Psalmus 73

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pagina ex Psalterio aureo Sangallensi: "Quam bonus Israhel Deus his qui recto sunt corde"

Psalmus 73 (enumeratione Graeca psalmus 72 dictus) libri Psalmorum verbis "Quam bonus Israël" (in Vulgata Clementina) vel "Quam bonus rectis" (in Nova Vulgata) incipit; etiam habet superscriptionem: "psalmus Asaph". In hoc psalmo psalmista ab iniquis superbisque liberari precatur.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Initio David, vel quisquis sit author, quasi repugnante carnis suae sensu, Dei iustitiam et bonitatem praedicat. Deinde fatetur, quum impios videret opibus florere, et suaviter deliciari, contumeliose etiam Deo illudere, et inhumaniter vexare bonos et simplices: quo autem quisque integritatem maiore studio coleret, eo pluribus incommodis gravari: imo omnes Dei filios sub curis et doloribus quasi macie tabescere: Deum vero, quasi in caelis otiosus desideat, rebus tam confusis non mederi: se graviter fuisse perculsum, ut prope curam religionis et Dei timorem abiiceret. Tertio stultitiam suam coarguit, quod ex praesenti rerum statu perperam festinaverit iuicium ferre: et tolerantia opus esse docet, ne fiedes in perturbationibus labascat. Tandem concludit, siquis arcanae Dei providentiae suos progressus concedat, in ipso fine clarum fore discrimen unde appareat neque iustos suo praemio fraudari, neque impios effugere iudicis manum.[2]

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 73 (72) ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus Asaph.
Quam bonus Israël Deus,
his qui recto sunt corde!
2 Mei autem pene moti sunt pedes,
pene effusi sunt gressus mei:
3 quia zelavi super iniquos,
pacem peccatorum videns.
4 Quia non est respectus morti eorum,
et firmamentum in plaga eorum.
5 In labore hominum non sunt,
et cum hominibus non flagellabuntur.
6 Ideo tenuit eos superbia;
operti sunt iniquitate et impietate sua.
7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum;
transierunt in affectum cordis.
8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam;
iniquitatem in excelso locuti sunt.
9 Posuerunt in caelum os suum,
et lingua eorum transivit in terra.
10 Ideo convertetur populus meus hic,
et dies pleni invenientur in eis.
11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus,
et si est scientia in excelso?
12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo
obtinuerunt divitias.
13 Et dixi: Ergo sine causa iustificavi cor meum,
et lavi inter innocentes manus meas,
14 et fui flagellatus tota die,
et castigatio mea in matutinis.
15 Si dicebam: Narrabo sic;
ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.
16 Existimabam ut cognoscerem hoc;
labor est ante me:
17 donec intrem in sanctuarium Dei,
et intelligam in novissimis eorum.
18 Verumtamen propter dolos posuisti eis;
deiecisti eos dum allevarentur.
19 Quomodo facti sunt in desolationem?
subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
20 Velut somnium surgentium, Domine,
in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.
21 Quia inflammatum est cor meum,
et renes mei commutati sunt;
22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:
23 ut iumentum factus sum apud te,
et ego semper tecum.
24 Tenuisti manum dexteram meam,
et in voluntate tua deduxisti me,
et cum gloria suscepisti me.
25 Quid enim mihi est in caelo?
et a te quid volui super terram?
26 Defecit caro mea et cor meum;
Deus cordis mei, et pars mea, Deus in aeternum.
27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt;
perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
28 Mihi autem adhaerere Deo bonum est;
ponere in Domino Deo spem meam:
ut annuntiem omnes praedicationes tuas
in portis filiae Sion.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Plea for Relief from Oppressors", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 73, p. XXX.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 73 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)