David (rex)
Jump to navigation
Jump to search

David Michaelangeli.
David sive Davidus (Hebraice דוד Dawēḏ (Dawîḏ),[1] fortasse 'amatus'[2]) in primo secundoque libris Samuelis in Thanach narratur secundus (post Saul) rex Israelis, qui prima parte saeculi decimi a.C.n. regnabat.
David etiam multos Psalmos scripsisse putatur. Qui, ut fert Biblia, est filius Isaii et Salomonem genuit. Merus puer adhuc, unctus a propheta Samuel facto rege. Puer, quoque, famosum occidit gigantem Goliath. Fuit musicus in curia Saul. Eius filius Absalom rebellionem duxit.
Dictum[recensere | fontem recensere]
- "Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo: ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Israël quibus exprobrasti hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te: et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cæli, et bestiis terræ, ut sciat omnis terra quia est Deus in Israël" -Dixit David ad Philisthæum Goliath. 1 Samuel 17:45-46.
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Etiam Graece Δαυίδ; Aethiopice ዳዊት Dawit; Armenice Դաւիթ Dawit; lingua Slavonica Ecclesiastica Давíдъ Davidŭ.
- ↑ Botterweck et Ringgren 1977: 158.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Botterweck, G. Johannes, et Helmer Ringgren. 1977. Theological Dictionary of the Old Testament. William B. Eerdmans Publishing. ISBN 978-0-8028-2327-4. Google Books.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]