Jump to content

Psalmus 7

E Vicipaedia
Psalmus 7 libri horarum Francici, Les très riches heures du duc de Berry
Psalmus 7 Hebraice cantus

Psalmus 7 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "Domine Deus meus, in te speravi". Superscriptio eius in Nova Vulgata est "Lamentatio David, quam cantavit Domino propter Chus Beniaminitam."

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 7, ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii iemini.
2 Domine Deus meus, in te speravi;
salvum me fac ex omnibus persequentibus me, et libera me:
3 nequando rapiat ut leo animam meam,
dum non est qui redimat, neque qui salvum faciat.
4 Domine Deus meus, si feci istud,
si est iniquitas in manibus meis,
5 si reddidi retribuentibus mihi mala,
decidam merito ab inimicis meis inanis.
6 Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat;
et conculcet in terra vitam meam,
et gloriam meam in pulverem deducat.
7 Exsurge, Domine, in ira tua,
et exaltare in finibus inimicorum meorum:
et exsurge, Domine Deus meus, in praecepto quod mandasti,
8 et synagoga populorum circumdabit te:
et propter hanc in altum regredere:
9 Dominus iudicat populos.
iudica me, Domine, secundum iustitiam meam,
et secundum innocentiam meam super me.
10 Consumetur nequitia peccatorum, et diriges iustum,
scrutans corda et renes, Deus.
11 iustum adiutorium meum a Domino,
qui salvos facit rectos corde.
12 Deus iudex iustus, fortis, et patiens;
numquid irascitur per singulos dies?
13 Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit;
arcum suum tetendit, et paravit illum.
14 Et in eo paravit vasa mortis,
sagittas suas ardentibus effecit.
15 Ecce parturiit iniustitiam;
concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
16 Lacum aperuit, et effodit eum;
et incidit in foveam quam fecit.
17 Convertetur dolor eius in caput eius,
et in verticem ipsius iniquitas eius descendet.
18 Confitebor Domino secundum iustitiam eius,
et psallam nomini Domini altissimi.

Lectio christiana

[recensere | fontem recensere]

"Sicut Novi Testamenti inspirati scriptores, primae communitates christianae librum relegunt Psalmorum in eis Christi canentes mysterium".[1]

Titulus Psalmi

[recensere | fontem recensere]

"In Psalterio Liturgiæ Horarum, unicuique psalmo præmittitur titulus de eius sensu et momento pro humana credentis vita. Hi tituli in libro Liturgiæ Horarum tantum ad utilitatem psallentium proponuntur".[2] Titulus Psalmi 7 in Liturgia horarum est Oratio iusti calumniam patiens.

Descriptio Psalmi

[recensere | fontem recensere]

Iohannes Calvinus sic argumentum psalmi descripsit:

David iniqua calumnia gravatus, Deum sibi patronum ac vindicem advocat, eique tuendam commendat suam innocentiam. Ac primum quidem testatur se non male conscium sibi esse. Deinde ostendit magni referre ad Dei gloriam, ut iudicium contra impios exerceat. Tertio, ut se ad fiducium animet, Dei bonitatem et iustitiam secum reputat, et promissionem in medium proponit. Postremo quasi voti compos, hostium suorum stultitiam et irritos conatus deridet: imo Dei auxilio fretus, sibi promittit, quicquid machinati fuerint, in eorum perniciem cessurum.[3]

  1. ↑ Cathechismus Ecclesiae Catholicae, numerus 2641
  2. ↑ Institutio generalis liturgia horarum, numerus 111.
  3. ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi VI.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide Psalmum 7 apud Vicifontem.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 7 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151 • 152–155 • Psalmi Salomonis

Vocabula

Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine)

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!