Psalmus 56

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Miserere mei, Deus

Psalmus 56 (enumeratione Graeca psalmus 55 dictus) libri Psalmorum verbis "Miserere mei, Deus" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Secundum 'Ionat elem rehoqim'. David. Miktam. Cum Gath Philistaei eum tenerent" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista persecutus se Deo confidere affirmat.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Psalmus hic partim querimonias precibus miscet, partim dolorem mitigat, gratiae Dei meditatione. Nam auxilium Dei contra saevitiam Saulis et hostium suorum implorans David, de successu gloriatur: fieri tamen potest ut iam defuncttus periculo istam gratiarum actionem addiderit.[2]

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 56 (55) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
2 Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo;
tota die impugnans, tribulavit me.
3 Conculcaverunt me inimici mei tota die,
quoniam multi bellantes adversum me.
4 Ab altitudine diei timebo:
ego vero in te sperabo.
5 In Deo laudabo sermones meos;
in Deo speravi:
non timebo quid faciat mihi caro.
6 Tota die verba mea execrabantur;
adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
7 Inhabitabunt, et abscondent;
ipsi calcaneum meum observabunt.
Sicut sustinuerunt animam meam,
8 pro nihilo salvos facies illos;
in ira populos confringes.
9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi;
posuisti lacrimas meas in conspectu tuo,
sicut et in promissione tua:
10 tunc convertentur inimici mei retrorsum.
In quacumque die invocavero te,
ecce cognovi quoniam Deus meus es.
11 In Deo laudabo verbum;
in Domino laudabo sermonem.
In Deo speravi:
non timebo quid faciat mihi homo.
12 In me sunt, Deus, vota tua,
quae reddam, laudationes tibi:
13 quoniam eripuisti animam meam de morte,
et pedes meos de lapsu,
ut placeam coram Deo in lumine viventium.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Trust in God under Persecution", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 56, p. 262.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 56 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)