Psalmus 14

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Psalmus 14 Hebraice recitatus

Psalmus 14 (enumeratione Graeca psalmus 13 dictus), libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit superscriptione "Magistro chori. David" et verbis "Dixit insipiens". Persimilis est psalmo 53 (52).

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis adhaerens, sic argumentum psalmi descripsit:

Principio impium Dei contemptum describit, ad quem se totus fere populus proiecerat: et quo plus gravitatis habeat querimonia, sub Dei persona eum indicat. Deinde spe remedii quod Divinitus instare persuasus est, quanvis anxie interim suspiret, se et alios consolatur.[1]

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 14 (13) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem. Psalmus David.
Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.
Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in studiis suis;
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
2 Dominus de caelo prospexit super filios hominum,
ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
3 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt.
Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
Sepulchrum patens est guttur eorum;
linguis suis dolose agebant.
Venenum aspidum sub labiis eorum,
quorum os maledictione et amaritudine plenum est;
veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem.
Contritio et infelicitas in viis eorum,
et viam pacis non cognoverunt;
non est timor Dei ante oculos eorum.
4 Nonne cognoscent omnes qui operantur iniquitatem,
qui devorant plebem meam sicut escam panis?
5 Dominum non invocaverunt;
illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
6 Quoniam Dominus in generatione iusta est:
consilium inopis confudistis,
quoniam Dominus spes eius est.
7 Quis dabit ex Sion salutare Israël?
Cum averterit Dominus captivitatem plebis suae,
exsultabit Iacob, et laetabitur Israël.

Verba hic litteris Italicis data in versionibus Graecis Latinisque, sed non in Bibliis Hebraicis reperiuntur. Eadem sunt ac Epistula ad Romanos 3.10–18; collectio aliorum versuum Biblicorum esse videtur: Ps. 5.10, Ps. 139.4, Ps. 9.28, Is. 59.7, Ps. 35.2.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XIIII.
  2. Psalmus 14 apud New Advent.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Psalmum 13 apud Vicifontem.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 14 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica151152–155Psalmi Salomonis
VocabulaPsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum
Versiones in VicifonteTehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!