Psalmus 22

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Psalmus 22 (21) in Albani Psalterio saeculi XII.
Psalmus 22 Hebraice recitatus.

Psalmus 22 (enumeratione Graeca psalmus 21 dictus) libri Psalmorum incipit superscriptione "Magistro chori. Ad modum cantici "Cerva diluculo". PSALMUS. David" (sic in Nova Vulgata) et verbis "Deus, Deus meus". Liberationem a dolore et hostilitate tractat.[1]

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 22 (21) ex vulgata Clementina:

1 In finem, pro susceptione matutina. Psalmus David.
2 Deus, Deus meus, respice in me: quare me dereliquisti?
longe a salute mea verba delictorum meorum.
3 Deus meus, clamabo per diem, et non exaudies;
et nocte, et non ad insipientiam mihi.
4 Tu autem in sancto habitas, laus Israël.
5 In te speraverunt patres nostri;
speraverunt, et liberasti eos.
6 Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt;
in te speraverunt, et non sunt confusi.
7 Ego autem sum vermis, et non homo;
opprobrium hominum, et abiectio plebis.
8 Omnes videntes me deriserunt me;
locuti sunt labiis, et moverunt caput.
9 Speravit in Domino, eripiat eum:
salvum faciat eum, quoniam vult eum.
10 Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre,
spes mea ab uberibus matris meae.
11 In te proiectus sum ex utero;
de ventre matris meae Deus meus es tu:
12 ne discesseris a me,
quoniam tribulatio proxima est,
quoniam non est qui adiuvet.
13 Circumdederunt me vituli multi;
tauri pingues obsederunt me.
14 Aperuerunt super me os suum,
sicut leo rapiens et rugiens.
15 Sicut aqua effusus sum,
et dispersa sunt omnia ossa mea:
factum est cor meum tamquam cera liquescens in medio ventris mei.
16 Aruit tamquam testa virtus mea,
et lingua mea adhaesit faucibus meis:
et in pulverem mortis deduxisti me.
17 Quoniam circumdederunt me canes multi;
concilium malignantium obsedit me.
Foderunt manus meas et pedes meos;
18 dinumeraverunt omnia ossa mea.
Ipsi vero consideraverunt et inspexerunt me.
19 Diviserunt sibi vestimenta mea,
et super vestem meam miserunt sortem.
20 Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me;
ad defensionem meam conspice.
21 Erue a framea, Deus, animam meam,
et de manu canis unicam meam.
22 Salva me ex ore leonis,
et a cornibus unicornium humilitatem meam.
23 Narrabo nomen tuum fratribus meis;
in medio ecclesiae laudabo te.
24 Qui timetis Dominum, laudate eum;
universum semen Iacob, glorificate eum.
25 Timeat eum omne semen Israël,
quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis,
nec avertit faciem suam a me:
et cum clamarem ad eum, exaudivit me.
26 Apud te laus mea in ecclesia magna;
vota mea reddam in conspectu timentium eum.
27 Edent pauperes, et saturabuntur,
et laudabunt Dominum qui requirunt eum:
vivent corda eorum in saeculum saeculi.
28 Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae;
et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium:
29 quoniam Domini est regnum,
et ipse dominabitur gentium.
30 Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae;
in conspectu eius cadent omnes qui descendunt in terram.
31 Et anima mea illi vivet;
et semen meum serviet ipsi.
32 Annuntiabitur Domino generatio ventura;
et annuntiabunt caeli iustitiam eius
populo qui nascetur, quem fecit Dominus.

Interpretatio[recensere | fontem recensere]

Quaestione de passionis scopo (v. 2) absentia Dei in tribulationibus et persecutionibus plangitur.[2] Psalmi initium, ubi inopia magna offertur, rem nullam concretam tradit. Itaque fit cantus, quo generatim hominum relictorum sors describitur. Neque laudes Dei (v. 4), confidentia (v. 5–6, 10–11), preces (v. 20–22)absunt.

Parte in altera homo orans vel gratias agit ob salutem (v. 22) et plebis Israel (v. 26–27) et omnium populorum fidelium qui in Deum sperantes non confundantur in aeternum.

Iesus Christus ipse crucifixus psalmum recitat et sic se orantium piorum gregi adscribit. Secundum traditionem Iudaeorum, versibus singulis recitatis totius psalmi notionem confitetur.[3] Etiam in agonia autem Deus invocetur. Christologice non facile est Iesum, qui ipse Trinitatis est, de desperatione dicere. Sed traditio Christiana psalmi finem (versibus inter 23 et 32) tamquam resurrectionis praesagium definitur.

Calvini argumentum[recensere | fontem recensere]

Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit, typologiam Christianam sequens:

David hoc Psalmo in eas angustias redactum se conqueritur, ut similis sit homini desperato. Postquam tamen mala quae ipsum misere angebant recensuit, ex tentationum abysso emergens, animum colligit ad bene sperandum. Interim vero in sua persona typum Christi proponit, quem prophetico Spiritu sciebat deiici oportere miris et insolitis modis, antequam eum Pater extolleret. Ita Psalmus duobus membris illud Iesaiae vaticinium explicat, e carcere et iudicio sublatus est: generationem eius quis enarrabit?[4]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Dieter Sänger (ed.): Psalm 22 und die Passionsgeschichte der Evangelien (=BThSt, 88). Neukirchener, Neukirchen-Vluyn 2007, ISBN 978-3-7887-2206-7
  • Bettina Wellmann: Von David, König Ester und Christus. Psalm 22 im Midrasch Tehillim und bei Augustinus (=Herders biblische Studien, 47). Herder, Friburgi Brisgoviae 2007, ISBN 978-3-451-28858-6
  • Jens Wolff: Metapher und Kreuz. Studien zu Luthers Christusbild (=HuTh, 47). Editio prima. Mohr Siebeck, Tubingae 2005, ISBN 978-3-16-148605-0
  • Dörte Bester: Körperbilder in den Psalmen. Studien zu Psalm 22 und verwandten Texten. Tubingae 2007

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Plea for Deliverance from Suffering and Hostility", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. Dörte Bester: Körperbilder in den Psalmen: Studien zu Psalm 22 und verwandten Texten. (=Forschungen zum Alten Testament, 24), Mohr Siebeck, 2007, ISBN 978-3-16-149361-4.
  3. Eberhard Bons: Psalm 22 und die Passionsgeschichten der Evangelien. Neukirchener Verlag, 2007, ISBN 978-3-78-872206-7.
  4. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXII, p. 94.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Psalmum 21 apud Vicifontem.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 22 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!