Psalmus 12

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Psalmus 12 (11) a Martino Luthero in hymnum Theodiscum accommodatus
Psalmus 12 Hebraice cantus

Psalmus 12 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus". Superscriptio eius in Nova Vulgata est "Magistro chori. Super octavam. PSALMUS. David.".

Duae sunt psalmorum enumerationes: Hebraica et Graeca. Haec pagina enumerationem Bibliorum Hebraicorum et versionum recentiorum sequitur. In Septuaginta antiqua translatione Graeca et plurimis versionibus Christianis ante reformationem factis, hic psalmus undecimus dicitur.

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis adhaerens, sic argumentum psalmi descripsit:

David perditum statum populi deplorans et extremam recti ordinis dissipationem, precatur ut Deus suis mature succurrat. Deinde ut se et omnes pios soletur, postquam Dei promissionem retulit de ferendo suis auxilio, fidem eius et constantiam in servandis promissis commendat. Unde concludit, tandem etiam in maximis corruptelis, piorum liberatorem fore.[1]

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 12 (11), ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, pro octava. Psalmus David.
2 Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus,
quoniam diminutae sunt veritates a filiis hominum.
3 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum;
labia dolosa, in corde et corde locuti sunt.
4 Disperdat Dominus universa labia dolosa,
et linguam magniloquam.
5 Qui dixerunt: Linguam nostram magnificabimus;
labia nostra a nobis sunt.
Quis noster dominus est?
6 Propter miseriam inopum, et gemitum pauperum,
nunc exsurgam, dicit Dominus.
Ponam in salutari;
fiducialiter agam in eo.
7 Eloquia Domini, eloquia casta; argentum igne examinatum,
probatum terrae, purgatum septuplum.
8 Tu, Domine, servabis nos,
et custodies nos a generatione hac in aeternum.
9 In circuitu impii ambulant:
secundum altitudinem tuam multiplicasti filios hominum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XII.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Psalmum 11 apud Vicifontem.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 12 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica151152–155Psalmi Salomonis
VocabulaPsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum
Versiones in VicifonteTehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!