Deus
Jump to navigation
Jump to search

Diagramma nominum Dei. Tabula ab Athanasio Kircher editum.
Deus[1] est unus e congregatione deorum dearumque, vel, si sit solus deus, ens supremum, praecipue in religionibus monotheisticis. Religio imaginationes format deorum.
Dei regnum praestabile (etiam saepe regnum deterrimum) exercunt. Saepe, dei adolentur ab catervis religionum et fere videntur praebere populationi? poenam (pro transgressionibus) vel praemium (pro servitio aut sacrificio). Christianorum Deus est generator terrae atque caeli.
Doctrina Thomae Aquinatis dicit Deum esse "ipsum esse per se subsistens." Doctrina Anselmi Cantuariensis dicit Deum esse "aliquid quo nihil maius cogitari possit."[2]
Proprietates Dei Christianorum[recensere | fontem recensere]
- Omnipotentia: Deus omnia potest facere (mundum creavit, Mariam, matrem Iesu, praegnantem fecit etc.)
- Omnibenevolentia: Deus omnia amat, etiam peccatores, scelestos, coas etc.
- Omniscientia: Deus omnia scit et videt.
- Omnipraesentia spatialis: Deus ubique adest.
- Omnipraesentia temporalis: Deus semper fuit, est, et erit ad infinitum. Natus non est neque moriturus est.
Religiones quae deum cognoscunt[recensere | fontem recensere]
Notae[recensere | fontem recensere]
- ↑ Deus, -ī, vocabulum masculinum declinationis variabilis: nom. plur. dei, dii, dī; gen. plur. deorum et deum; dat. et abl. plur. deis, diis, dīs.
- ↑ Anselmus Cantuariensis, Proslogion, caput II.
Bibliographia[recensere | fontem recensere]
- Armstrong, Karen. 1994. A History of God: The 4,000-Year Quest of Judaism, Christianity and Islam. Ballantine Books. ISBN 0-434-02456-2.
- Bunnin, Nicholas, et Jiyuan Yu. 2008. The Blackwell Dictionary of Western Philosophy. Oxoniae: Blackwells. ISBN 9780470997215. Google Books.
- Collins, Francis. 2006. The Language of God: A Scientist Presents Evidence for Belief. Free Press. ISBN 0-7432-8639-1.
- Hastings, James Rodney, et John A, Selbie, eds. (1908–26) 1925–2003. Encyclopedia of Religion and Ethics. Vol. 4 ex 24 (Behistun (continued) ad Bunyan.). Edimburgi: Kessinger Publishing, LLC. ISBN 978-0-7661-3673-1.
- Miles, Jack. 1996. God: A Biography. Vintage. ISBN 0-679-74368-5.
- Pickover, Cliff. 2001. The Paradox of God and the Science of Omniscience. Palgrave / St Martin's Press. ISBN 1-4039-6457-2.
- Tillich, Paul. 1951. Systematic Theology, vol. 1. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-226-80337-6.
Nexus interni
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Deum spectant. |