Roman numeral 10000 CC DD.svg

Somnium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Somnium Equitis, ab Antonio de Pereda pictum, 1655.
Fons Somnii Tigris (虎跑夢泉).
Feles Cestrensis in Wonderland evanescit.

Somnium est series imaginum, idearum, animi motuum, et sensuum qui sine voluntate in mente per certos somni gradus fiunt.[1] Quae in somniis insunt et eorum fines definite non intelleguntur, quamquam per historiam fuerunt res de qua physici coniectant, et argumentum studii philosophici et religiosi. Scientificium somniorum studium est oneirologia.[2]

Somnia plerumque fiunt in gradu somni rapidi oculorum motus, cum cerebrum vegetissimum status vigilantis simile sit. Somnus rapidi oculorum motus per continuos oculorum motus hominis qui dormit retegitur. Somnia interdum fiunt per alios gradus somni; haec autem somnia solent multo minus vivida vel memorabilia.[3]

Longinquitas somniorum variare potest; durare possunt paucos secundos, vel usque ad viginti ad triginta minutos.[3] Verisimilius est homines somnium memini si per vices rapidi oculorum motus somno excitantur. Homo a tribus ad quinque somnis per noctem, peraeque habet, sed nonnulli usque ad septem somnia per noctem experiri possunt.[4] Somnia diutius durare solent dum nox progreditur. Per totum somnum nocturnarum horarum octo, plurima somnia in duabus rapidi oculorum motus horis usitatis fiunt.[5]

Somnia temporibus recentioribus coniunctiones videntur cum mente omni sensu carens. A proprietatibus usitatis et quotidianis ad surreales et absurdas variant. Somniis esse possent ingenia variantes, sicut timorosa, excitantia, magica, depressiva, audacia, vel adeo sexualia. Eventus in somniis plerumque sunt extra moderationem somniatoris, somniis lucidis exceptis, ubi somniator sui scit. Somnia interdum faciunt ut cogitationes creativae in mentem dormientis veniant vel sensum inspirationis artisticae inspirent.[6]

Opiniones de significatione somniorum per tempus et culturam variaverunt et mutaverun. Prima somnia nota in rebus abhinc annorum 5000 fere in Mesopotamia scriptis leguntur, ubi in tabulis argillaceis conscripta sunt. Temporibus Graeco et Romano, homines crediderunt somnia esse nuntios ab uno vel pluribus deis vel hominibus mortuis recte missos, et ea res futuras praedicare. Nonnullae culturae incubationem somniorum exercuerunt, ut somnia prophetica colerent.[7]

Sigmundus Freud, qui disciplinam psychoanalysis evolvit, de theoribus somniorum et eorum interpretationibus late saeculo vicensimo ineunte scripsit,[8] cum explicaret somnia esse patefactiones nostrorum desideriorum et anxietatum, saepe ad repressas pueritiae memorias vel obsessiones pertinentes. Freud in Die Traumdeutung[9] (1899) rationem psychologicam evolvit ad interpretanda somnia, et itineraria ad intellegendos symbola et motifs excogitavit quae in nostris somiis apparent.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Dream". The American Heritage Dictionary of the English Language, Fourth Edition. 2000 .
  2. J. L. Kavanau (2000), "Sleep, memory maintenance, and mental disorders," Journal of Neuropsychiatry and Clinical Neurosciences 12(2).
  3. 3.0 3.1 J. A. Hobson (2009), "REM Sleep and Dreaming: Towards a Theory of Protoconsciousness," Nature Reviews 10(11).
  4. J. Empson, Sleep and Dreaming, ed. 3a. (Novi Eboraci: Palgrave/St. Martin's Press, 2002).
  5. Lee Ann, "Dreams: Stages of Sleep," science.howstuffworks.com (How Stuff Works), 27 Ianuarii 2005.
  6. W. Domhoff (2002), The Scientific Study of Dreams, APA Press.
  7. C. S. Lewis, The Discarded Image (Canto, Cambridge University Press, ISBN 978-0-521-47735-2).
  8. Sigmundus Freud, The Interpretation of Dreams (Londinii: Hogarth Press, 1900).
  9. Latine "Interpretatio sommiorum", Anglice: The Interpretation of Dreams

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad somnium spectant.
Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Somnium spectant.