Jump to content

Psalmus 63

E Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Deus, Deus meus.
Psalmus 63 (62) in psalterio Traiectensi, circa annum 800 facto

Psalmus 63 (enumeratione Graeca psalmus 62 dictus) libri Psalmorum verbis "Deus, Deus meus" incipit; etiam habet superscriptionem: "PSALMUS. David, cum in deserto Iudae commoraretur" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista de solatio et fiducia in Dei praesentia canit.[1]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 63 (62) ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumaeae.
2 Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea!
3 In terra deserta, et invia, et inaquosa,
sic in sancto apparui tibi,
ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas,
labia mea laudabunt te.
5 Sic benedicam te in vita mea,
et in nomine tuo levabo manus meas.
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea,
et labiis exsultationis laudabit os meum.
7 Si memor fui tui super stratum meum,
in matutinis meditabor in te.
8 Quia fuisti adiutor meus,
et in velamento alarum tuarum exsultabo.
9 Adhaesit anima mea post te;
me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam:
introibunt in inferiora terrae;
11 tradentur in manus gladii:
partes vulpium erunt.
12 Rex vero laetabitur in Deo;
laudabuntur omnes qui iurant in eo:
quia obstructum est os loquentium iniqua.

Lectio christiana

[recensere | fontem recensere]

"Sicut Novi Testamenti inspirati scriptores, primae communitates christianae librum relegunt Psalmorum in eis Christi canentes mysterium".[2]

Titulus Psalmi

[recensere | fontem recensere]

"In Psalterio Liturgiæ Horarum, unicuique psalmo præmittitur titulus de eius sensu et momento pro humana credentis vita. Hi tituli in libro Liturgiæ Horarum tantum ad utilitatem psallentium proponuntur". [3] Titulus Psalmi 63 est Anima Dominum sitiens.

Descriptio Psalmi

[recensere | fontem recensere]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Psalmus hic non tam preces continet, quam pias meditationes, quas sibi inter extremas molestias, anxietates, ac discrimina in solatium proposuit. Vota etiam admiscet, quae obiectis terroribus anxius Deo nuncupaverat.[4]

  1. "Comfort and Assurance in God’s Presence", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. Cathechismus Catholicae Ecclesiae, numerus 2641
  3. Institutio generalis de Liturgia Horarum, 111 https://breviar.sk/la/docs/smernice_lh.htm
  4. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 63, p. 286.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 63 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)