Psalmus 66

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Iubilate Deo

Versus quartus huius psalmi in inscriptione prope Grand Canyon posita

Psalmus 66 (enumeratione Graeca psalmus 65 dictus) libri Psalmorum verbis "Iubilate Deo" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Canticum. PSALMUS" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista Deum laudat propter bonitatem ab eo Israëli ostensam.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Quanquam fieri potest ut Propheta unam praecipue liberationem sub persona Ecclesiae celebret, multiplices tamen gratias complectitur, quibus Deus electum populum persequi non destitit. Sicuti autem miseris et afflictis praedicat Divinitus allatam fuisse salutem: ita consolationis et patientiae materiam suggerit, examinatos fuisse dicens instar argenti, quum tyrannidi hostium subiecti fuerunt. In fine videtur privatim de se loqui, integritatis suae documentum proferens, quod fuerit a Deo exauditus, qui impios et sceleratos repudiat.[2]

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 66 (65) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem. Canticum psalmi resurrectionis.
Iubilate Deo, omnis terra;
2 psalmum dicite nomini eius;
date gloriam laudi eius.
3 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine!
in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui.
4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi;
psalmum dicat nomini tuo.
5 Venite, et videte opera Dei:
terribilis in consiliis super filios hominum.
6 Qui convertit mare in aridam;
in flumine pertransibunt pede:
ibi laetabimur in ipso.
7 Qui dominatur in virtute sua in aeternum;
oculi eius super gentes respiciunt:
qui exasperant non exaltentur in semetipsis.
8 Benedicite, gentes, Deum nostrum,
et auditam facite vocem laudis eius:
9 qui posuit animam meam ad vitam,
et non dedit in commotionem pedes meos.
10 Quoniam probasti nos, Deus;
igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.
11 Induxisti nos in laqueum;
posuisti tribulationes in dorso nostro;
12 imposuisti homines super capita nostra.
Transivimus per ignem et aquam,
et eduxisti nos in refrigerium.
13 Introibo in domum tuam in holocaustis;
reddam tibi vota mea 14 quae distinxerunt labia mea:
et locutum est os meum in tribulatione mea.
15 Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum;
offeram tibi boves cum hircis.
16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum,
quanta fecit animae meae.
17 Ad ipsum ore meo clamavi,
et exaltavi sub lingua mea.
18 Iniquitatem si aspexi in corde meo,
non exaudiet Dominus.
19 Propterea exaudivit Deus,
et attendit voci deprecationis meae.
20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam,
et misericordiam suam a me.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Praise for God’s Goodness to Israel", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 66, p. 295.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 66 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica151152–155Psalmi Salomonis
VocabulaPsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum
Versiones in VicifonteTehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)