Psalmus 58

E Vicipaedia

Psalmus 58 (enumeratione Graeca psalmus 57 dictus) libri Psalmorum verbis "Si vere utique" vel "Numquid vere" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Secundum 'Ne destruxeris'. David. Miktam" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista ultionem praecatur[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Hoc Psalmo celebratur memorabilis quaedam Ierosolymae liberatio, quum in eius excidium conspirassent multi Reges. Ubi autem Propheta (quisquis fuerit author) Deo gratias egit, occasione inde sumpta, magnificis elogiis foelicem eius urbis statum extollit, quod Deum habeat perpetuum salutis suae custodem. Neque enim satis fuisset, pios sentire et agnoscere semel Dei manu se fuisse servatos, nisi in posterum confiderent se Dei eiusdem praesidio salvos fore, quia in populum peculiarem adoptati essent. Ideo Propheta in eo praecipue insistit, non frustra in mente Sion erectum esse sanctuarium Dei, sed illic invocari eius nomen, ut in populi sui salutem virtus eius conspicua appareat. Porro ex argumento colligere licet, Psalmum post mortem Davidis fuisse compositum. Fateor quidem Davidi infestos fuisse quosdam exteros Reges, nec per eos sterisse quominus Ierosolymam funditus delerent: huc usque tamen progressos fuisse non legimus, ut eam obsidione premerent, ut oportuerit admirabili Dei virtute reprimi illorum conatus. Potius credibile est notari tempus Regis Achaz, quo soluta repente fuit obsidio in summa desperatione. Vel etiam tempus Iosaphat, et Asaph: quia tunc scimus non nisi caelesti auxilio Ierosolymam ab extrema clade mirabiliter servatam fuisse. Hoc quidem pro certo tenendum est, specimen unum Dei gratiae proponi fidelibus, in quo agnoscant bene et foeliciter secum agi, quod domicilium sibi elegerit Deus in monte Sion, unde ipsis in salutem praesideat.[2]

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 58 (57) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.
2 Si vere utique iustitiam loquimini,
recta iudicate, filii hominum.
3 Etenim in corde iniquitates operamini;
in terra iniustitias manus vestrae concinnant.
4 Alienati sunt peccatores a vulva;
erraverunt ab utero:
locuti sunt falsa.
5 Furor illis secundum similitudinem serpentis,
sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
6 quae non exaudiet vocem incantantium,
et venefici incantantis sapienter.
7 Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum;
molas leonum confringet Dominus.
8 Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens;
intendit arcum suum donec infirmentur.
9 Sicut cera quae fluit auferentur;
supercecidit ignis, et non viderunt solem.
10 Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum,
sicut viventes sic in ira absorbet eos.
11 Laetabitur iustus cum viderit vindictam;
manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
12 Et dicet homo: Si utique est fructus iusto,
utique est Deus iudicans eos in terra.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Prayer for Vengeance", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 58, p. 224.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 58 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)