Psalmus 45

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Fenestra vitrea ecclesiae Eriskirchensis, in qua inscripta sunt: ad sinistram "Pulch(ra) es amica" (Canticum Canticorum 6:3); ad dexteram "h(a)ec est virgo sapiens", in medio "dif(f)usa est gracia in labis tuis pro(p)ter(ea)" (Psalmus 45/44:3)

Psalmus 45 (enumeratione Graeca psalmus 44 dictus) libri Psalmorum verbis "Eructavit cor meum" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Secundum 'Lilia...'. Filiorum Core. Maskil. Canticum amoris" (sic in Nova Vulgata). Hic psalmus est ode in honorem nuptiarum regiarum.[1]

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 45 (44) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, pro iis qui commutabuntur. Filiis Core, ad intellectum. Canticum pro dilecto.
2 Eructavit cor meum verbum bonum:
dico ego opera mea regi.
Lingua mea calamus scribae
velociter scribentis.
3 Speciosus forma prae filiis hominum,
diffusa est gratia in labiis tuis:
propterea benedixit te Deus in aeternum.
4 Accingere gladio tuo super femur tuum, potentissime.
5 Specie tua et pulchritudine tua
intende, prospere procede, et regna,
propter veritatem, et mansuetudinem, et iustitiam;
et deducet te mirabiliter dextera tua.
6 Sagittae tuae acutae:
populi sub te cadent,
in corda inimicorum regis.
7 Sedes tua, Deus, in saeculum saeculi;
virga directionis virga regni tui.
8 Dilexisti iustitiam, et odisti iniquitatem;
propterea unxit te Deus, Deus tuus,
oleo laetitiae, prae consortibus tuis.
9 Myrrha, et gutta, et casia a vestimentis tuis,
a domibus eburneis; ex quibus delectaverunt te
10 filiae regum in honore tuo.
Astitit regina a dextris tuis
in vestitu deaurato, circumdata varietate.
11 Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam;
et obliviscere populum tuum, et domum patris tui.
12 Et concupiscet rex decorem tuum,
quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum.
13 Et filiae Tyri in muneribus vultum tuum deprecabuntur;
omnes divites plebis.
14 Omnis gloria eius filiae regis ab intus,
in fimbriis aureis,
15 circumamicta varietatibus.
Adducentur regi virgines post eam;
proximae eius afferentur tibi.
16 Afferentur in laetitia et exsultatione;
adducentur in templum regis.
17 Pro patribus tuis nati sunt tibi filii;
constitues eos principes super omnem terram.
18 Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem:
propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi.

Apud Christianos[recensere | fontem recensere]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Describitur et splendidis elogiis laudatur Solomonis gratia et decor, virtutes in regni administratione, potentia, divitiae. Praesertim vero quia uxorem alienigenam ex Aegypto duxerat, huic coniugio promittitur Dei benediction, si modo nova sponsa, amore gentis suae valere iusso, totam se marito dedat. Interea non dubium est quin sub hac effigie, maiestas, opulentia et propagatio Regni Christi, suis titulis ornetur: ut sciant fideles nihil sibi esse beatius vel magis ioptabile quam subesse Regis huis praestantissimi imperio.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Ode for a Royal Wedding", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 45, p. 212.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 45 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica151152–155Psalmi Salomonis
VocabulaPsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum
Versiones in VicifonteTehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)