Psalmus 55

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Psalmus 55 anno 1922 ab Ephraim Moysei Lilien depictus

Psalmus 55 (enumeratione Graeca psalmus 54 dictus) libri Psalmorum verbis "Exaudi, Deus" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Fidibus. Maskil. David" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista de amici perfidia queritur.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Etsi multi interpretes Psalmum hunc ad conspirationem Absalom referunt, qua David e regno pulsus trepide in desertum profugit: magis tamen probabile est, quum a Saule esset in extremas angustias, de iniusta eius saevitia conquestum coram Deo fuisse. Est enim lamentabilis precatio, magnoque affectuum fervore plena, in qua circunstantias omnes colligit, quae Deum ad misericordiam moveant. Votis tamen conceptis, et exposito suo dolore animum ad spem liberationis erigit: et quasi iam adeptus quod optavit, gratiam Dei praedicat.[2]

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 55 (54) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, in carminibus. Intellectus David.
2 Exaudi, Deus, orationem meam,
et ne despexeris deprecationem meam:
3 intende mihi, et exaudi me.
Contristatus sum in exercitatione mea,
et conturbatus sum
4 a voce inimici, et a tribulatione peccatoris.
Quoniam declinaverunt in me iniquitates,
et in ira molesti erant mihi.
5 Cor meum conturbatum est in me,
et formido mortis cecidit super me.
6 Timor et tremor venerunt super me,
et contexerunt me tenebrae.
7 Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbae,
et volabo, et requiescam?
8 Ecce elongavi fugiens,
et mansi in solitudine.
9 Exspectabam eum qui salvum me fecit
a pusillanimitate spiritus, et tempestate.
10 Praecipita, Domine; divide linguas eorum:
quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate.
11 Die ac nocte circumdabit eam super muros eius iniquitas;
et labor in medio eius,
12 et iniustitia:
et non defecit de plateis eius usura et dolus.
13 Quoniam si inimicus meus maledixisset mihi,
sustinuissem utique.
Et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset,
abscondissem me forsitan ab eo.
14 Tu vero homo unanimis,
dux meus, et notus meus:
15 qui simul mecum dulces capiebas cibos;
in domo Dei ambulavimus cum consensu.
16 Veniat mors super illos,
et descendant in infernum viventes:
quoniam nequitiae in habitaculis eorum, in medio eorum.
17 Ego autem ad Deum clamavi,
et Dominus salvabit me.
18 Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo;
et exaudiet vocem meam.
19 Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi:
quoniam inter multos erant mecum.
20 Exaudiet Deus, et humiliabit illos,
qui est ante saecula.
Non enim est illis commutatio,
et non timuerunt Deum.
21 Extendit manum suam in retribuendo;
contaminaverunt testamentum eius:
22 divisi sunt ab ira vultus eius,
et appropinquavit cor illius.
Molliti sunt sermones eius super oleum;
et ipsi sunt iacula.
23 Iacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet;
non dabit in aeternum fluctuationem iusto.
24 Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus.
Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos;
ego autem sperabo in te, Domine.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Complaint about a Friend’s Treachery", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 55, p. 256–57.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 55 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica151152–155Psalmi Salomonis
VocabulaPsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum
Versiones in VicifonteTehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)