Psalmus 71

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Versus psalmi 71 (70) in tonario Gulielmi, abbatis Sancti Benigni: "repleatur os meum laude tua ut possim cantare gloriam tuam" (8) et "gaudebunt labia me dum cantavero tibi" (23) (ex versione Gallicana)

Psalmus 71 (enumeratione Graeca psalmus 70 dictus) libri Psalmorum verbis "In te, Domine, speravi" incipit; in Nova Vulgata superscriptionem non habet. In hoc psalmo psalmista a Deo tutelam auxiliumque perpetuum precatur.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

David de sua in Deum fiducia praefatus, partim eum liberatorem implorat: partim conqueritur de superbia hostium suorum: partim fidei suae confirmandae causa, se ad testandam gratitudinem comparat et accingit.[2]

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 71 (70) ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus David, filiorum Ionadab, et priorum captivorum.
In te, Domine, speravi; non confundar in aeternum.
2 In iustitia tua libera me, et eripe me:
inclina ad me aurem tuam, et salva me.
3 Esto mihi in Deum protectorem,
et in locum munitum, ut salvum me facias:
quoniam firmamentum meum et refugium meum es tu.
4 Deus meus, eripe me de manu peccatoris,
et de manu contra legem agentis, et iniqui:
5 quoniam tu es patientia mea, Domine;
Domine, spes mea a iuventute mea.
6 In te confirmatus sum ex utero;
de ventre matris meae tu es protector meus;
in te cantatio mea semper.
7 Tamquam prodigium factus sum multis;
et tu adiutor fortis.
8 Repleatur os meum laude,
ut cantem gloriam tuam,
tota die magnitudinem tuam.
9 Ne proiicias me in tempore senectutis;
cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me.
10 Quia dixerunt inimici mei mihi,
et qui custodiebant animam meam consilium fecerunt in unum,
11 dicentes: Deus dereliquit eum:
persequimini et comprehendite eum,
quia non est qui eripiat.
12 Deus, ne elongeris a me;
Deus meus, in auxilium meum respice.
13 Confundantur et deficiant detrahentes animae meae;
operiantur confusione et pudore qui quaerunt mala mihi.
14 Ego autem semper sperabo,
et adiiciam super omnem laudem tuam.
15 Os meum annuntiabit iustitiam tuam,
tota die salutare tuum.
Quoniam non cognovi litteraturam,
16 introibo in potentias Domini;
Domine, memorabor iustitiae tuae solius.
17 Deus, docuisti me a iuventute mea;
et usque nunc pronuntiabo mirabilia tua.
18 Et usque in senectam et senium,
Deus, ne derelinquas me,
donec annuntiem brachium tuum generationi omni quae ventura est,
potentiam tuam, 19 et iustitiam tuam, Deus, usque in altissima;
quae fecisti magnalia, Deus: quis similis tibi?
20 Quantas ostendisti mihi tribulationes multas et malas!
et conversus vivificasti me,
et de abyssis terrae iterum reduxisti me.
21 Multiplicasti magnificentiam tuam;
et conversus consolatus es me.
22 Nam et ego confitebor tibi in vasis psalmi veritatem tuam, Deus;
psallam tibi in cithara, sanctus Israël.
23 Exsultabunt labia mea cum cantavero tibi;
et anima mea quam redemisti.
24 Sed et lingua mea tota die meditabitur iustitiam tuam,
cum confusi et reveriti fuerint qui quaerunt mala mihi.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Prayer for Lifelong Protection and Help", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 71, p. 318.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 71 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)