Matutinum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pagina ex breviario Ioannis Pichore (circa annum 1520 scripto). Littera initialis versiculum Invitatorii demonstrat.

Matutinum sive (hora) matutina vel etiam vigiliae, nocturni et officium nocturnum[1] est pars Divini Officii sive Liturgiae Horarum ecclesiarum Christianarum, quae noctu (inter mediam noctem et gallicinium) dicitur. Matutinale est illa pars Breviarii, quae matutina comprehendit.

Matutinum originem trahit a vigiliis Christianorum antiquitatis. Qui in sollemnitatibus (imprimis Vigilia Paschali) congregati sunt, ut orando, canendo, lectionibus biblicis audiendis adventum Iesu Christi ut lucem mundi exspectarent.

Post versum initialem (Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam) Invitatorium canitur, postea hymnus. Tum duo aut tres nocturni sequuntur, quorum quisque ex pluribus psalmis et lectione prolixiore constat. In primo nocturno lectio biblica, in secundo nocturno verba scriptoris ab ecclesia probati legitur. In sollemnitatibus et diebus Dominicis tertius nocturnus sequitur, in quo loco psalmorum cantica biblica canuntur. Tum evangelium diei recitatur et Te Deum canitur. Oratione hora matutina concluditur.

His diebus matutinum integrum non nisi in ordinibus contemplativis vel a singulis hominibus dicitur. Ab instauratione liturgica Concilii Vaticani secundi breviarium sic dictum "Officium lectionis" continet, quod quavis diei hora recitari et ad officium nocturnum augeri potest.

Matutinum Hebdomadae Sanctae etiam "Tenebrae" vocatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Praeterea vigiliae nocturnae, nocturnum, nocturna, matutinae. - Omnes in Christ-Katholische Liturgik (1835), p. 487