Roman numeral 10000 CC DD.svg
Mille Paginae.png

Cor

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Cor (-dis, gen. plu. -dium, n.) (Graece καρδία) est organum musculare in homine et omnibus animalibus systema circulatorium habentibus (omnibus vertebratis inclusis) inventum, quod contractionibus rhythmice iteratis sanguinem per arterias impellit. Cor hominis in thorace, ab ossibus protectum, positum est.

In nonnullis culturis cor est signum amoris.

Structura et functio cordis[recensere | fontem recensere]

Cor a pericardio circumdatum est. Interior paries cordis, quae dicitur endocardium, a cellulis similibus cellularum parietum vasorum sanguineorum constituitur. Crassima pars cordis a texto musculari constituta, quae palpitationem cordis efficit, myocardium dicitur.

Sanguis in corde hominis quattuor cava transit. In parte cordis dextra sanguis e corpore reversus exigua pressione in pulmones, in parte sinstra sanguis pulmones transgressus alta pressione in corpus expellitur. Utrumque atrium sanguinem e corpore aut e pulmonis colligit et ad ventriculum adiacentem ducit, et uterque ventriculus sanguinem ex atrio colligit et in pulmones aut corpus eicit. Valvulae cordis se aperiendo et claudendo refluxum sanguinis in cavum iam transgressum impediunt[1].

Partes cordis et structurae eo coniunctae:
1 Vena cava superior • 2 Truncus pulmonalis • 3 Venae pulmonales • 4 Valvula bicuspidalis • 5 Valvula aortae • 6 Ventriculus sinister • 7 Ventriculus dexter • 8 Atrium sinistrum • 9 Atrium dextrum • 10 Aorta • 11 Valvula pulmonalis • 12 Valvula tricuspidalis • 13 Vena cava inferior.

Arteriae coronariae[recensere | fontem recensere]

Synopsis arteriarum coronariarum

Crystal 128 up.png Commentatio principalis: Arteriae coronariae

Arteriae cordis propriae sunt duae arteriae coronariae, quae immediate supra valvam aortae oritur: arteriae coronariae dextra et sinistra.

Quaestio cordis[recensere | fontem recensere]

Hodie in statu morbisque cordis dignoscendis quaestiones variae institui possunt: ab thoracis palpatione usque ad iconismus resonantia magnetica factum methodi diversi noti sunt.

Morbi cordis[recensere | fontem recensere]

Conservatum hominis cor, quod vulnus a glandula sclopeti effectum monstrat

Gravis morbus cordis est infarctus. Ille crebra causa mortis in civitatibus opulentibus est, nam obesitas et pigritia in motione eum favent. Alii cordis morbi sunt, per exemplum, insufficientia cordis, arrhythmiae dysrhythmiaeque, endocarditis, pericarditis, foramen ovale apertum.

Diagnosis morbis cardiologici[recensere | fontem recensere]

In quaerendis morbis cordis anamnesis (narratio aegroti vel hominum aliorum de casu) et quaestio cardiologica sicuti corporis reliquique sanguinis et electrocardiographia et actio imaginaria cardiologica peragantur.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Schiebler,H . et Schmidt, W. (editores) (1983). Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen. Ed. 3. Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad cor spectant.
stipula Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!