Psalmus 8

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Motetus Ioannis Gabrieli ad verba octavi psalmi
Psalmus 8 Hebraice cantus

Psalmus 8 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "Domine Deus meus, in te speravi". Superscriptio eius in Nova Vulgata est "Magistro chori. Ad modum cantici "Torcularia...". PSALMUS. David." Verbum הַגִּתִּית gittiyth saepe genus musici instrumenti habetur, cum torculare vel Gettheis, populo Geth, coniunctum.

Iohannes Calvinus sic argumentum psalmi descripsit: "David paternam Dei erga humanum genus beneficentiam reputans, simplici gratiarum actione non contentus, in admirationem eius rapitur."[1]

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 8, ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.
2 Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra!
quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
3 Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos,
ut destruas inimicum et ultorem.
4 Quoniam videbo caelos tuos, opera digitorum tuorum,
lunam et stellas quae tu fundasti.
5 Quid est homo, quod memor es eius?
aut filius hominis, quoniam visitas eum?
6 Minuisti eum paulominus ab angelis;
gloria et honore coronasti eum;
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus eius,
oves et boves universas,
insuper et pecora campi,
9 volucres caeli, et pisces maris
qui perambulant semitas maris.
10 Domine, Dominus noster,
quam admirabile est nomen tuum in universa terra!

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi VIII.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Psalmum 8 apud Vicifontem.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 8 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica151152–155Psalmi Salomonis
VocabulaPsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum
Versiones in VicifonteTehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!