Psalmus 67

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Amuletum sivithi saeculi XVIII: psalmus 67 in forma candelabri in pergamena scriptus

Psalmus 67 (enumeratione Graeca psalmus 66 dictus) libri Psalmorum verbis "Deus misereatur" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Fidibus. PSALMUS. Canticum" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo gentes ad Deum laundandum vocantur.[1]

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 67 (66) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.
2 Deus misereatur nostri, et benedicat nobis;
illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri:
3 ut cognoscamus in terra viam tuam,
in omnibus gentibus salutare tuum.
4 Confiteantur tibi populi, Deus:
confiteantur tibi populi omnes.
5 Laetentur et exsultent gentes,
quoniam iudicas populos in aequitate,
et gentes in terra dirigis.
6 Confiteantur tibi populi, Deus:
confiteantur tibi populi omnes.
7 Terra dedit fructum suum:
benedicat nos Deus, Deus noster!
8 Benedicat nos Deus,
et metuant eum omnes fines terrae.

In religione Christiana[recensere | fontem recensere]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Precatio est pro foelici Ecclesiae statu, non solum ut Deus in Iudaea eum tueatur incolumem, sed etiam ut nova et insolita propagatione augeat. Ubi etiam breviter disserit de regno Dei, quod Christi adventu in toto orbe erigendum erat.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "The Nations Called to Praise God", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 67, p. 299.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 67 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica151152–155Psalmi Salomonis
VocabulaPsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum
Versiones in VicifonteTehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)