Jump to content

Psalmus 15

E Vicipaedia
Psalmus 15 Hebraice recitatus

Psalmus 15 (enumeratione Graeca psalmus 14 dictus) libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit superscriptione "PSALMUS. David" et verbis "Domine, quis habitabit".

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 15 (14) ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus David.
Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo?
aut quis requiescet in monte sancto tuo?
2 Qui ingreditur sine macula,
et operatur iustitiam;
3 qui loquitur veritatem in corde suo:
qui non egit dolum in lingua sua,
nec fecit proximo suo malum,
et opprobrium non accepit adversus proximos suos.
4 Ad nihilum deductus est in conspectu eius malignus;
timentes autem Dominum glorificat.
Qui iurat proximo suo, et non decipit;
5 qui pecuniam suam non dedit ad usuram,
et munera super innocentem non accepit:
qui facit haec non movebitur in aeternum.

Lectio christiana

[recensere | fontem recensere]

"Sicut Novi Testamenti inspirati scriptores, primae communitates christianae librum relegunt Psalmorum in eis Christi canentes mysterium".[1]

Titulus Psalmi

[recensere | fontem recensere]

"In Psalterio Liturgiæ Horarum, unicuique psalmo præmittitur titulus de eius sensu et momento pro humana credentis vita. Hi tituli in libro Liturgiæ Horarum tantum ad utilitatem psallentium proponuntur".[2] Titulus Psalmi 15 in Liturgia horarum est Quis dignus coram Domino?.

Descriptio Psalmi

[recensere | fontem recensere]

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Docet hic Psalmus qua lege Deus sibi Iudaeos in populum delegerit, suumque sanctuarium locaverit in medio ipsorum: nempe ut iuste recteque vivendo, se peculiarem et sacrum eius populum esse testentur.[3]

  1. Cathechismus Ecclesiae Catholicae, numerus 2641
  2. Institutio generalis liturgia horarum, numerus 111.
  3. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XV, p. 54.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide Psalmum 14 apud Vicifontem.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 15 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!