Psalmus 54

E Vicipaedia
Initium psamli 54 (53) in liber graduali saeculi XV

Psalmus 54 (enumeratione Graeca psalmus 53 dictus) libri Psalmorum verbis "Deus, in nomine" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Fidibus. Maskil. David, postquam Ziphaei ad Saul venerunt dicentes: 'Ecce David apud nos abditus latet'" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista Deum propugnationem precatur.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Hoc Psalmo recitat David quas apud Deum preces conceperit, dum se a Zyphaeis proditum intelligens, in praesentissimum vitae discrimen venisset: atque hoc modo invictum fidei suae robur ostendit, quod morte ante oculos posita, Deum tamen invocare non destiterit.[2]

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 54 (53) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, in carminibus. Intellectus David, 2 cum venissent Ziphaei, et dixissent ad Saul: Nonne David absconditus est apud nos?
3 Deus, in nomine tuo salvum me fac,
et in virtute tua iudica me.
4 Deus, exaudi orationem meam;
auribus percipe verba oris mei.
5 Quoniam alieni insurrexerunt adversum me,
et fortes quaesierunt animam meam,
et non proposuerunt Deum ante conspectum suum.
6 Ecce enim Deus adiuvat me,
et Dominus susceptor est animae meae.
7 Averte mala inimicis meis;
et in veritate tua disperde illos.
8 Voluntarie sacrificabo tibi,
et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est.
9 Quoniam ex omni tribulatione eripuisti me,
et super inimicos meos despexit oculus meus.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Prayer for Vindication", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 54, p. 255.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 54 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)