Psalmus 37

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Versus 5 psalmi 37 in hymno Theodisco: "Befiehl du deine Wege" (committe viam tuam)
Versus 5 psalmi 37 in insigni Bennonis Elbs, episcopi Campitemplensis

Psalmus 37 (enumeratione Graeca psalmus 36 dictus) libri Psalmorum verbis "Noli aemulari" incipit; etiam habet superscriptionem: "David" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista auditorem ad patientiam fidemque hortatur.[1]

Versi celebres sunt quintus ("Revela [sive 'Committe'] Domino viam tuam...") et versi 30–31 ("Os iusti..."), ab Antonio Bruckner ad musicam accommodati (vide Os iusti (Bruckner)).

Iohannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Psalmus hic quem inscriptio, Davidis esse ostendit, doctrinam continet apprime utilem. Nam quum fideles quandiu peregrinantur in mundo, res videant mire confusas, nisi spe melioris exitus tristitiam suam solentur, subinde animos despondebunt. Quo quisque audacius Deum contemnit, seque prostituit ad omne scelus, eo videtur foelicius agere. Nunc dum prosperitas Divini erga impios favoris videtur signum esse, quid inde colligere licebit nisi vel fortuito regimundum, fortunamque dominari, vel nullum Deo esse bonorum et malorum discrimen? Contra hos tentationum insultus nos Dei Spiritus munit et confirmat in hoc Psalmo. Nam utcunque prospere habeant ad tempus impii, caducam et evanidam eorum foelicitatem esse pronuntiat: ideoque miseros esse, et maledictam qu exultant laetitiam: pios autem et sanctos Dei cultores etiam in summis aerumnis beatos esse, quia Deo curae sunt qui tempestive demum illis succurrit. Hoc quidem paradoxon est, a quo abhorret carnis sensus. Nam quia boni prolixe esuriunt, diu sub multis incommodis languent, probris et iniuriis saturantur, dum suos triumphos agunt scelerati et improbi, suisque deliciis se oblectant: cui non obtepat opinio, Deum res humanas non curare: Quo utilior (ut nuper sum praefatus) est huius Psalmi doctrina, quae sensus nostros a praesenti intuitu avertens, iubet in Dei providentia tantisper quiescere, dum servis suis manum porrigat, et rationem severe ab impiis reposcat, tanquam furibus et sacrilegis qui paterna sua beneficentia foede abusi sunt.[2]

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 37 (36) ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus ipsi David.
Noli aemulari in malignantibus,
neque zelaveris facientes iniquitatem:
2 quoniam tamquam foenum velociter arescent,
et quemadmodum olera herbarum cito decident.
3 Spera in Domino, et fac bonitatem;
et inhabita terram, et pasceris in divitiis eius.
4 Delectare in Domino,
et dabit tibi petitiones cordis tui.
5 Revela Domino viam tuam,
et spera in eo, et ipse faciet.
6 Et educet quasi lumen iustitiam tuam,
et iudicium tuum tamquam meridiem.
7 Subditus esto Domino, et ora eum.
Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua;
in homine faciente iniustitias.
8 Desine ab ira, et derelinque furorem;
noli aemulari ut maligneris.
9 Quoniam qui malignantur exterminabuntur;
sustinentes autem Dominum, ipsi haereditabunt terram.
10 Et adhuc pusillum, et non erit peccator;
et quaeres locum eius, et non invenies.
11 Mansueti autem haereditabunt terram,
et delectabuntur in multitudine pacis.
12 Observabit peccator iustum,
et stridebit super eum dentibus suis.
13 Dominus autem irridebit eum,
quoniam prospicit quod veniet dies eius.
14 Gladium evaginaverunt peccatores;
intenderunt arcum suum:
ut deiiciant pauperem et inopem,
ut trucident rectos corde.
15 Gladius eorum intret in corda ipsorum,
et arcus eorum confringatur.
16 Melius est modicum iusto,
super divitias peccatorum multas:
17 quoniam brachia peccatorum conterentur:
confirmat autem iustos Dominus.
18 Novit Dominus dies immaculatorum,
et haereditas eorum in aeternum erit.
19 Non confundentur in tempore malo,
et in diebus famis saturabuntur:
20 quia peccatores peribunt.
Inimici vero Domini mox ut honorificati fuerint et exaltati,
deficientes quemadmodum fumus deficient.
21 Mutuabitur peccator, et non solvet;
iustus autem miseretur et tribuet:
22 quia benedicentes ei haereditabunt terram;
maledicentes autem ei disperibunt.
23 Apud Dominum gressus hominis dirigentur,
et viam eius volet.
24 Cum ceciderit, non collidetur,
quia Dominus supponit manum suam.
25 Iunior fui, etenim senui;
et non vidi iustum derelictum,
nec semen eius quaerens panem.
26 Tota die miseretur et commodat;
et semen illius in benedictione erit.
27 Declina a malo, et fac bonum,
et inhabita in saeculum saeculi:
28 quia Dominus amat iudicium,
et non derelinquet sanctos suos:
in aeternum conservabuntur.
Iniusti punientur,
et semen impiorum peribit.
29 Iusti autem haereditabunt terram,
et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam.
30 Os iusti meditabitur sapientiam,
et lingua eius loquetur iudicium.
31 Lex Dei eius in corde ipsius,
et non supplantabuntur gressus eius.
32 Considerat peccator iustum,
et quaerit mortificare eum.
33 Dominus autem non derelinquet eum in manibus eius,
nec damnabit eum cum iudicabitur illi.
34 Exspecta Dominum, et custodi viam eius,
et exaltabit te ut haereditate capias terram:
cum perierint peccatores, videbis.
35 Vidi impium superexaltatum,
et elevatum sicut cedros Libani:
36 et transivi, et ecce non erat;
et quaesivi eum, et non est inventus locus eius.
37 Custodi innocentiam, et vide aequitatem,
quoniam sunt reliquiae homini pacifico.
38 Iniusti autem disperibunt simul;
reliquiae impiorum interibunt.
39 Salus autem iustorum a Domino;
et protector eorum in tempore tribulationis.
40 Et adiuvabit eos Dominus, et liberabit eos;
et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos,
quia speraverunt in eo.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Exhortation to Patience and Trust", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 37, p. 169.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 37 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica151152–155Psalmi Salomonis
VocabulaPsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum
Versiones in VicifonteTehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!