Jump to content

Psalmus 99

E Vicipaedia
Psalmus 99 in psalterio a Guild of Handicraft, collegio Gulielmi Morris anno 1902 edito

Psalmus 99 (enumeratione Graeca psalmus 98 dictus) libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit verbis "Dominus regnavit". In Septuaginta et Vulgata antiqua, sed non in manuscriptis Hebraicis, superscriptionem habet "psalmus David" vel "psalmus ipsi David".

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 99 (98) ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus ipsi David.
Dominus regnavit: irascantur populi;
qui sedet super cherubim: moveatur terra.
2 Dominus in Sion magnus,
et excelsus super omnes populos.
3 Confiteantur nomini tuo magno,
quoniam terribile et sanctum est,
4 et honor regis iudicium diligit.
Tu parasti directiones;
iudicium et iustitiam in Iacob tu fecisti.
5 Exaltate Dominum Deum nostrum,
et adorate scabellum pedum eius,
quoniam sanctum est.
6 Moyses et Aaron in sacerdotibus eius,
et Samuel inter eos qui invocant nomen eius:
invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos;
7 in columna nubis loquebatur ad eos.
Custodiebant testimonia eius,
et praeceptum quod dedit illis.
8 Domine Deus noster, tu exaudiebas eos;
Deus, tu propitius fuisti eis,
et ulciscens in omnes adinventiones eorum.
9 Exaltate Dominum Deum nostrum,
et adorate in monte sancto eius,
quoniam sanctus Dominus Deus noster.

Lectio christiana

[recensere | fontem recensere]

"Sicut Novi Testamenti inspirati scriptores, primae communitates christianae librum relegunt Psalmorum in eis Christi canentes mysterium".[1]

Titulus Psalmi

[recensere | fontem recensere]

"In Psalterio Liturgiæ Horarum, unicuique psalmo præmittitur titulus de eius sensu et momento pro humana credentis vita. Hi tituli in libro Liturgiæ Horarum tantum ad utilitatem psallentium proponuntur".[2] Titulus Psalmi 99 in Liturgia horarum est Sanctus Dominus Deus noster.

Descriptio Psalmi

[recensere | fontem recensere]

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis adhaerens, sic argumentum psalmi descripsit:

Psalmus hic a superioribus in uno differt, quod regnum Dei et beatitudinem quae inde consequitur, ultra Iudaeae fides non extendit: sed potius ob adoptionis privilegium, filios Abrahae a reliquis Gentibus separans, illos peculiariter ad Deum laudandum extimulat.[3]

  1. Cathechismus Ecclesiae Catholicae, numerus 2641
  2. Institutio generalis liturgia horarum, numerus 111.
  3. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XCIX.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide Psalmum 98 apud Vicifontem.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 99 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!