Psalmus 1

Psalmus 1 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "Beatus vir, qui non abiit in consilio impiorum". Sicut multi alii psalmi, virum iustum (צַדִּיק, saddic) ac impium (רָשָׁע, rasa) opponit. Est unus ex tribus psalmis qui Thoram (legem vel instructionem Dei) tractant.
Verba psalmi
[recensere | fontem recensere]Haec sunt verba psalmi 1, ex versione vulgata Clementina:
1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum,
et in via peccatorum non stetit,
et in cathedra pestilentiae non sedit;
2 sed in lege Domini voluntas eius,
et in lege eius meditabitur die ac nocte.
3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum,
quod fructum suum dabit in tempore suo:
et folium eius non defluet;
et omnia quaecumque faciet prosperabuntur.
4 Non sic impii, non sic;
sed tamquam pulvis quem proiicit ventus a facie terrae.
5 Ideo non resurgent impii in iudicio,
neque peccatores in concilio iustorum:
6 quoniam novit Dominus viam iustorum,
et iter impiorum peribit.
Verba secundi versûs "וּבְמֹושַׁב לֵצִים" quae in hac versione "et in cathedra pestilentiae" redduntur, in Nova Vulgata "et in conventu derisorum" vertuntur, quae clarius sensum Hebraicum transferunt.
Lectio christiana
[recensere | fontem recensere]"Sicut Novi Testamenti inspirati scriptores, primae communitates christianae librum relegunt Psalmorum in eis Christi canentes mysterium".[1]
Titulus Psalmi
[recensere | fontem recensere]"In Psalterio Liturgiæ Horarum, unicuique psalmo præmittitur titulus de eius sensu et momento pro humana credentis vita. Hi tituli in libro Liturgiæ Horarum tantum ad utilitatem psallentium proponuntur".[2] Titulus Psalmi 1 in Liturgia horarum est De duabus hominum viis.
Descriptio Psalmi
[recensere | fontem recensere]Iohannes Calvinus appellat primum psalmum "praefationis instar, quo pios omnes hortaretur ad Legis Dei mediationem" et scribit "Summa autem est, foelices esse qui studium suum caelesti sapientiae addicunt: profanis autem Dei contemptoribus, quanvis ad tempus se beatos putent, pessimum tandem exitium instare."[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cathechismus Catholicae Ecclesiae, numerus 2641
- ↑ Institutio generalis de Liturgia horarum, numerus 111.
- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi I.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vide Psalmum 1 apud Vicifontem. |
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 1 spectant. |
- Psalmus 1 in versione vulgate Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 1 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 1 in Nova Vulgata
- Psalmus 1 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
| Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
|---|---|
| Apocrypha vel Deuterocanonica | |
| Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
| Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
|
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |
