Psalmus 10

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Tabula in ecclesia Sanctae Mariae Rostochiensi: versus 14 psalmi 10 ad sinistram reperitur: "Tibi derelictus est pauper; / orphano tu eris adiutor".
Psalmus 10 Hebraice cantus

Psalmus 10 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "Ut quid, Domine, stas a longe, / abscondis te in opportunitatibus, in tribulatione?". Cum psalmo 10 unam acrostichidem format, in qua quisque versus litterâ alphabeti Hebraici incipit.

Duae sunt psalmorum enumerationes: Hebraica et Graeca. Haec pagina enumerationem Bibliorum Hebraicorum et versionum recentiorum sequitur. In Septuaginta antiqua translatione Graeca et plurimis versionibus Christianis ante reformationem factis, hi versus sunt secunda pars psalmi 9. Itaque, "psalmus 10" Graecus est idem ac psalmus 11 Hebraicus.

Iohannes Calvinus, theologus Reformationis, sic argumentum psalmi ex suo iudicio Christiano descripsit:

Suo et piorum omnium nomine conqueritur David, fraudes, rapinas, crudelem violentiam, omneque inustitiae genus passim grassari in mundo: causamque assignat, quod impii et scelerati homines laeto et prospero rerum suarum sucessu ebrii, excusso Dei metu, sibi quidvis impune licere confidant. Itaque opem Dei implorat, ut remedium afferat extremis malis. Tandem spe liberationis se et alios fideles consolatur. Porro haec descriptio vivam publici status corrupti et perversi imaginem quasi in speculo repraesentat. Quare ubi iniquitas instar diluvii exundat, ne fidem percellat tentationis novitas, ut animum despondeant filii Dei: imo in eadem arena nos exerceri cum Davide sanctisque aliis Patribus. Deinde monentur fidele, in rebus ita confusis quaerendum esse Deum: Quia nisi succurendi partes tribuant Deo, nihil caeco fremitu et iactis in aerem querimoniis proficient.[1]

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 10 (vel secundae partis psalmi 9), ex versione vulgata Clementina:

1 Ut quid, Domine, recessisti longe;
despicis in opportunitatibus, in tribulatione?
2 Dum superbit impius, incenditur pauper
comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.
3 Quoniam laudatur peccator in desideriis animae suae,
et iniquus benedicitur.
4 Exacerbavit Dominum peccator
secundum multitudinem irae suae, non quaeret.
5 Non est Deus in conspectu eius;
inquinatae sunt viae illius in omni tempore.
Auferuntur iudicia tua a facie eius;
omnium inimicorum suorum dominabitur.
6 Dixit enim in corde suo Non movebor
a generatione in generationem, sine malo.
7 Cuius maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo;
sub lingua eius labor et dolor.
8 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis,
ut interficiat innocentem.
9 Oculi eius in pauperem respiciunt;
insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua.
Insidiatur ut rapiat pauperem;
rapere pauperem dum attrahit eum.
10 In laqueo suo humiliabit eum;
inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.
11 Dixit enim in corde suo Oblitus est Deus;
avertit faciem suam, ne videat in finem.
12 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua;
ne obliviscaris pauperum.
13 Propter quid irritavit impius Deum?
dixit enim in corde suo Non requiret.
14 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras,
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelictus est pauper;
orphano tu eris adiutor.
15 Contere brachium peccatoris et maligni;
quaeretur peccatum illius, et non invenietur.
16 Dominus regnabit in aeternum, et in saeculum saeculi;
peribitis, gentes, de terra illius.
17 Desiderium pauperum exaudivit Dominus;
praeparationem cordis eorum audivit auris tua
18 iudicare pupillo et humili,
ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi X.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Psalmum 9 (versus 22–39) apud Vicifontem.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 10 spectant.
  • Psalmus 9 (versus 22–39) in versione vulgate Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
  • Psalmus 9 (versus 22–39) in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
  • Psalmus 10 in Nova Vulgata
  • Psalmus 10 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica151152–155Psalmi Salomonis
VocabulaPsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum
Versiones in VicifonteTehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)
Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!