Psalmus 53

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Psalmus 53 (52) in psalterio Francico saeculi XIII

Psalmus 53 (enumeratione Graeca psalmus 52 dictus) libri Psalmorum verbis "Dixit insipiens" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Secundum 'Mahalat'. Maskil. David" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo negatio Dei vituperatur.[1] Persimilis est psalmo 14 (13).

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 53 (52) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, pro Maëleth intelligentiae David.
Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus.
2 Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus;
non est qui faciat bonum.
3 Deus de caelo prospexit super filios hominum,
ut videat si est intelligens, aut requirens Deum.
4 Omnes declinaverunt; simul inutiles facti sunt:
non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.
5 Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem,
qui devorant plebem meam ut cibum panis?
6 Deum non invocaverunt;
illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.
Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent:
confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.
7 Quis dabit ex Sion salutare Israël?
cum converterit Deus captivitatem plebis suae,
exsultabit Iacob, et laetabitur Israël.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Denunciation of Godlessness", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 53 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150
Apocrypha vel Deuterocanonica151152–155Psalmi Salomonis
VocabulaPsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum
Versiones in VicifonteTehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)