Psalmus 39

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Psalmus 39 (38) in psalterio Batavo anni 1521

Psalmus 39 (enumeratione Graeca psalmus 38 dictus) libri Psalmorum verbis "Dixi: Custodiam" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori, Idithun. PSALMUS. David" (sic in Nova Vulgata). Psalmista sapientiam et remissionem peccatorum precatur.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Refert initio David quanta doloris amarulentia ad querelas nimia intemperie ferventes impulsuu fuerit. Fatetur enim quum ad tolerantiam et silentium se parasset, moeroris tamen vehementia prorupisse quo minime volebat. Deinde expostulationes precibus mistas recitat, quae summa animi pertubationem ostendunt: ut satis appareat, non vulgari conam cum depseratione lucatum esse.[2]

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 39 (38) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, ipsi Idithun. Canticum David.
2 Dixi: Custodiam vias meas:
ut non delinquam in lingua mea.
Posui ori meo custodiam,
cum consisteret peccator adversum me.
3 Obmutui, et humiliatus sum, et silui a bonis;
et dolor meus renovatus est.
4 Concaluit cor meum intra me;
et in meditatione mea exardescet ignis.
5 Locutus sum in lingua mea:
Notum fac mihi, Domine, finem meum,
et numerum dierum meorum quis est,
ut sciam quid desit mihi.
6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos,
et substantia mea tamquam nihilum ante te.
Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
7 Verumtamen in imagine pertransit homo;
sed et frustra conturbatur:
thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.
8 Et nunc quae est exspectatio mea: nonne Dominus?
et substantia mea apud te est.
9 Ab omnibus iniquitatibus meis erue me:
opprobrium insipienti dedisti me.
10 Obmutui, et non aperui os meum,
quoniam tu fecisti;
11 amove a me plagas tuas.
12 A fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus:
propter iniquitatem corripuisti hominem.
Et tabescere fecisti sicut araneam animam eius:
verumtamen vane conturbatur omnis homo.
13 Exaudi orationem meam, Domine, et deprecationem meam;
auribus percipe lacrimas meas.
Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te,
et peregrinus sicut omnes patres mei.
14 Remitte mihi, ut refrigerer
priusquam abeam et amplius non ero.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Prayer for Wisdom and Forgiveness", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XXXIX, p. 185.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 39 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!