Psalmus 69

E Vicipaedia

Vide etiam paginam discretivam: Salvum me fac

Primi versûs huius psalmi a Gulielmo Giraldi repraesentati
Hic psalmus in psalterio Bernwardi saeculi undecimi

Psalmus 69 (enumeratione Graeca psalmus 68 dictus) libri Psalmorum verbis "Salvum me fac" incipit; etiam habet superscriptionem: "Magistro chori. Secundum "Lilia..." David" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista liberationem a persecutione precatur.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Psalmus hic vicesimo secundo affinis est. Nam initio conqueritur David de atrocibus hostium suorum iniuriis et immani violentia: tamen se non ita turbari affirmat quin se patienter sub Dei praesidio continens, integritatem colere pergat. Imo pietatis casua, et quod in affrenda Dei gloria strenuus fuerit, omnes sibi insensos esse testatur. Postquam vero iterum conquestus est, se non minus contumeliose quam crudeliter ab hostibus opprimi, quam meriti sunt poenam, illis imprecatur. In fine, quasi victor, exultans, solenne laudis sacrificium Deo promittit.[2]

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 69 (68) ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, pro iis qui commutabuntur. David.
2 Salvum me fac, Deus,
quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam.
3 Infixus sum in limo profundi et non est substantia.
Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.
4 Laboravi clamans, raucae factae sunt fauces meae;
defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.
5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei
qui oderunt me gratis.
Confortati sunt qui persecuti sunt me
inimici mei iniuste;
quae non rapui, tunc exsolvebam.
6 Deus, tu scis insipientiam meam;
et delicta mea a te non sunt abscondita.
7 Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum;
non confundantur super me qui quaerunt te, Deus Israël.
8 Quoniam propter te sustinui opprobrium;
operuit confusio faciem meam.
9 Extraneus factus sum fratribus meis,
et peregrinus filiis matris meae.
10 Quoniam zelus domus tuae comedit me,
et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
11 Et operui in ieiunio animam meam,
et factum est in opprobrium mihi.
12 Et posui vestimentum meum cilicium;
et factus sum illis in parabolam.
13 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta,
et in me psallebant qui bibebant vinum.
14 Ego vero orationem meam ad te, Domine;
tempus beneplaciti, Deus.
In multitudine misericordiae tuae,
exaudi me in veritate salutis tuae.
15 Eripe me de luto, ut non infigar;
libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.
16 Non me demergat tempestas aquae,
neque absorbeat me profundum,
neque urgeat super me puteus os suum.
17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua;
secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.
18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo;
quoniam tribulor, velociter exaudi me.
19 Intende animae meae, et libera eam;
propter inimicos meos, eripe me.
20 Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam;
21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me.
Improperium exspectavit cor meum et miseriam:
et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit;
et qui consolaretur, et non inveni.
22 Et dederunt in escam meam fel,
et in siti mea potaverunt me aceto.
23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum,
et in retributiones, et in scandalum.
24 Obscurentur oculi eorum, ne videant,
et dorsum eorum semper incurva.
25 Effunde super eos iram tuam,
et furor irae tuae comprehendat eos.
26 Fiat habitatio eorum deserta,
et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.
27 Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt,
et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.
28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum,
et non intrent in iustitiam tuam.
29 Deleantur de libro viventium,
et cum iustis non scribantur.
30 Ego sum pauper et dolens;
salus tua, Deus, suscepit me.
31 Laudabo nomen Dei cum cantico,
et magnificabo eum in laude:
32 et placebit Deo super vitulum novellum,
cornua producentem et ungulas.
33 Videant pauperes, et laetentur;
quaerite Deum, et vivet anima vestra:
34 quoniam exaudivit pauperes Dominus,
et vinctos suos non despexit.
35 Laudent illum caeli et terra;
mare, et omnia reptilia in eis.
36 Quoniam Deus salvam faciet Sion,
et aedificabuntur civitates Iuda,
et inhabitabunt ibi, et haereditate acquirent eam.
37 Et semen servorum eius possidebit eam;
et qui diligunt nomen eius habitabunt in ea.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Prayer for Deliverance from Persecution", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 69, p. 309.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 69 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)