Psalmus 149


Psalmus 149 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit superscriptione "Alleluia" et verbis Cantate Domino canticum novum; / laus eius in ecclesia sanctorum.".
Verba psalmi
[recensere | fontem recensere]Haec sunt verba psalmi 149 ex versione vulgata Clementina:
1 Alleluia.
Cantate Domino canticum novum;
laus eius in ecclesia sanctorum.
2 Laetetur Israël in eo qui fecit eum,
et filii Sion exsultent in rege suo.
3 Laudent nomen eius in choro;
in tympano et psalterio psallant ei.
4 Quia beneplacitum est Domino in populo suo,
et exaltabit mansuetos in salutem.
5 Exsultabunt sancti in gloria;
laetabuntur in cubilibus suis.
6 Exaltationes Dei in gutture eorum,
et gladii ancipites in manibus eorum:
7 ad faciendam vindictam in nationibus,
increpationes in populis;
8 ad alligandos reges eorum in compedibus,
et nobiles eorum in manicis ferreis;
9 ut faciant in eis iudicium conscriptum:
gloria haec est omnibus sanctis eius.
Alleluia.
Lectio christiana
[recensere | fontem recensere]"Sicut Novi Testamenti inspirati scriptores, primae communitates christianae librum relegunt Psalmorum in eis Christi canentes mysterium".[1]
Titulus Psalmi
[recensere | fontem recensere]"In Psalterio Liturgiæ Horarum, unicuique psalmo præmittitur titulus de eius sensu et momento pro humana credentis vita. Hi tituli in libro Liturgiæ Horarum tantum ad utilitatem psallentium proponuntur". [2]Titulus Psalmi 149 est Exsultatio sanctorum .
Descriptio Psalmi
[recensere | fontem recensere]Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis adhaerens, sic argumentum psalmi descripsit:
Si Psalmum hunc cum superioribus, et cum proximo qui ultimus erit, conferre libeat, hoc solum est discrimen, quod antehac peculiarem gratiam qua Deus Ecclesiam suam fovet ac tuetur, generali providenntiae qua mundum sustinet, permiscuit Propheta quisquis fuerit Psalmi author: nunc tantum de beneficiis disserit quibus Ecclesiam suam prosequitur. Proximo autem solum in genere fiet potentiae Dei mentio.[3]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cathechismus Catholicae Ecclesiae, numerus 2641
- ↑ Institutio generalis de Liturgia Horarum, 111 https://breviar.sk/la/docs/smernice_lh.htm
- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi CXLIX.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vide Psalmum 149 apud Vicifontem. |
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 149 spectant. |
- Psalmus 149 in versione vulgate Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 149 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 149 in Nova Vulgata
- Psalmus 149 cum commentario Rashi (Hebraice, Anglice)
| Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
|---|---|
| Apocrypha vel Deuterocanonica | |
| Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
| Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
|
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |
