Psalmus 3

Psalmus qui Latine incipit "Domine, quid multiplicati sunt, qui tribulant me?"[1] est ordine Bibliorum Hebraicorum libri psalmorum tertius. Superscriptio eius est "Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui."
Verba psalmi
[recensere | fontem recensere]Haec sunt verba psalmi 1, ex versione vulgata Clementina:
1 Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.
2 Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me?
Multi insurgunt adversum me;
3 multi dicunt animae meae:
Non est salus ipsi in Deo eius.
4 Tu autem Domine, susceptor meus es,
gloria mea, et exaltans caput meum.
5 Voce mea ad Dominum clamavi;
et exaudivit me de monte sancto suo.
6 Ego dormivi, et soporatus sum;
et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.
7 Non timebo millia populi circumdantis me.
Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus.
8 Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa;
dentes peccatorum contrivisti.
9 Domini est salus;
et super populum tuum benedictio tua.
Lectio christiana
[recensere | fontem recensere]"Sicut Novi Testamenti inspirati scriptores, primae communitates christianae librum relegunt Psalmorum in eis Christi canentes mysterium".[2]
Titulus Psalmi
[recensere | fontem recensere]"In Psalterio Liturgiæ Horarum, unicuique psalmo præmittitur titulus de eius sensu et momento pro humana credentis vita. Hi tituli in libro Liturgiæ Horarum tantum ad utilitatem psallentium proponuntur".[3] Titulus Psalmi 3 in Liturgia horarum est Dominus protector meus.
Descriptio Psalmi
[recensere | fontem recensere]Iohannes Calvinus sic argumentum psalmi descripsit: "David regno pulsus, licet ultima rerum omnium desperatio urgeret, Deum tamen invocat, eiusque promissione se fulcit contra ingentes terrores, hostium ludibria, crudelesque impetus, ipsam denique mortem, quae tunc se oculis ingerebat. Tandem sibi totique Ecclesiae de foelici exitu gratulatur."[4]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sic in Nova Vulgata. In versione iuxta Hebraicum "Domine, quare multiplicati sunt hostes mei?"
- ↑ Cathechismus Catholicae Ecclesiae, numerus 2641
- ↑ Institutio generalis liturgia horarum, numerus 111.
- ↑ In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi III.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vide Psalmum 3 apud Vicifontem. |
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 3 spectant. |
- Psalmus 3 in versione vulgate Stuttgartensi (iuxta Hebraicum)
- Psalmus 3 in Vulgata Clementina (versione Gallicana)
- Psalmus 3 in Nova Vulgata
| Psalmi Bibliorum Hebraicorum |
1 • 2 • 3 • 4 • 5 • 6 • 7 • 8 • 9 • 10 • 11 • 12 • 13 • 14 • 15 • 16 • 17 • 18 • 19 • 20 • 21 • 22 • 23 • 24 • 25 • 26 • 27 • 28 • 29 • 30 • 31 • 32 • 33 • 34 • 35 • 36 • 37 • 38 • 39 • 40 • 41 • 42 • 43 • 44 • 45 • 46 • 47 • 48 • 49 • 50 • 51 • 52 • 53 • 54 • 55 • 56 • 57 • 58 • 59 • 60 • 61 • 62 • 63 • 64 • 65 • 66 • 67 • 68 • 69 • 70 • 71 • 72 • 73 • 74 • 75 • 76 • 77 • 78 • 79 • 80 • 81 • 82 • 83 • 84 • 85 • 86 • 87 • 88 • 89 • 90 • 91 • 92 • 93 • 94 • 95 • 96 • 97 • 98 • 99 • 100 • 101 • 102 • 103 • 104 • 105 • 106 • 107 • 108 • 109 • 110 • 111 • 112 • 113 • 114 • 115 • 116 • 117 • 118 • 119 • 120 • 121 • 122 • 123 • 124 • 125 • 126 • 127 • 128 • 129 • 130 • 131 • 132 • 133 • 134 • 135 • 136 • 137 • 138 • 139 • 140 • 141 • 142 • 143 • 144 • 145 • 146 • 147 • 148 • 149 • 150 |
|---|---|
| Apocrypha vel Deuterocanonica | |
| Vocabula |
Psalterium • Hallel • Alleluia • Psalmi paenitentiales • Selah • Canticum ascensionum |
| Versiones in Vicifonte |
Tehilim (Hebraice) • Septuaginta (Graece) • Vulgata (Latine) |
|
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |
