Jump to content

Psalmus 6

E Vicipaedia
Psalmus 6 in libro horarum Stephani Chevalier: David paenitens Deo genu ponit.
Psalmus 6 Hebraice cantus

Psalmus 6 libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit "Domine, ne in furore tuo arguas me."[1] Superscriptio eius in Nova Vulgata redditur "Magistro chori. Fidibus. Super octavam. PSALMUS. David." Unus ex psalmis paenitentialibus habetur.

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi quarti, ex versione vulgata Clementina:

1 In finem, in carminibus. Psalmus David. Pro octava.
2 Domine, ne in furore tuo arguas me,
neque in ira tua corripias me.
3 Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum;
sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
4 Et anima mea turbata est valde;
sed tu, Domine, usquequo?
5 Convertere, Domine, et eripe animam meam;
salvum me fac propter misericordiam tuam.
6 Quoniam non est in morte qui memor sit tui;
in inferno autem quis confitebitur tibi?
7 Laboravi in gemitu meo;
lavabo per singulas noctes lectum meum:
lacrimis meis stratum meum rigabo.
8 Turbatus est a furore oculus meus;
inveteravi inter omnes inimicos meos.
9 Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem,
quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
10 Exaudivit Dominus deprecationem meam;
Dominus orationem meam suscepit.
11 Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei;
convertantur, et erubescant valde velociter.

Lectio christiana

[recensere | fontem recensere]

"Sicut Novi Testamenti inspirati scriptores, primae communitates christianae librum relegunt Psalmorum in eis Christi canentes mysterium".[2]

Titulus Psalmi

[recensere | fontem recensere]

"In Psalterio Liturgiæ Horarum, unicuique psalmo præmittitur titulus de eius sensu et momento pro humana credentis vita. Hi tituli in libro Liturgiæ Horarum tantum ad utilitatem psallentium proponuntur".[3] Titulus Psalmi 6 in Liturgia horarum est Homo afflictus Domini clementiam implorat.

Descriptio Psalmi

[recensere | fontem recensere]

Ioannes Calvinus sic argumentum psalmi descripsit:

David manu Dei afflictus, quia se agnoscit iram Dei sua culpa provocasse, ut levationem impetret, peccatis suis veniam dare postulat: simulque deplorat, si e medio tollatur, Dei laudandi facultatem sibi ablatum iri. Deinde recepta fiducia, Dei gratiam celebrat, sermonemque ad hostes convertit, qui eius malis insultaverant.[4]

  1. Sic in psalterio Gallicana et versione iuxta Hebraicum. In psalterio Romano: "Domine ne in ira tua arguas me."
  2. Cathechismus Catholicae Ecclesiae, numerus 2641
  3. Institutio generalis liturgia horarum, numerus 111.
  4. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi VI.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide Psalmum 6 apud Vicifontem.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 6 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)