Psalmus 72

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Opus tectorium in ecclesia Sanctae Mariae Bardensi: David rex cum versu 11 psalmi 72: "et adorabunt eum omnes reges terrae; omnes gentes servient ei".

Psalmus 72 (enumeratione Graeca psalmus 71 dictus) libri Psalmorum verbis "Deus, iudicium" incipit; etiam habet superscriptionem: "Salomonis" (sic in Nova Vulgata). In hoc psalmo psalmista Deum pro rege consilium subsidiumque precatur.[1]

Ioannes Calvinus, theologiae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

David totius Ecclesiae nomine, vota pro continuo regni sibi promissi successu concipiens, simul docet veram pioprum foelicitatem in eo esse positam, dum sub manu Regis Divinitus electi reguntur.[2]

Verba psalmi[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 72 (71) ex versione vulgata Clementina:

1 Psalmus, in Salomonem.
2 Deus, iudicium tuum regi da,
et iustitiam tuam filio regis;
iudicare populum tuum in iustitia,
et pauperes tuos in iudicio.
3 Suscipiant montes pacem populo,
et colles iustitiam.
4 Iudicabit pauperes populi,
et salvos faciet filios pauperum,
et humiliabit calumniatorem.
5 Et permanebit cum sole, et ante lunam,
in generatione et generationem.
6 Descendet sicut pluvia in vellus,
et sicut stillicidia stillantia super terram.
7 Orietur in diebus eius iustitia, et abundantia pacis,
donec auferatur luna.
8 Et dominabitur a mari usque ad mare,
et a flumine usque ad terminos orbis terrarum.
9 Coram illo procident Aethiopes,
et inimici eius terram lingent.
10 Reges Tharsis et insulae munera offerent;
reges Arabum et Saba dona adducent:
11 et adorabunt eum omnes reges terrae;
omnes gentes servient ei.
12 Quia liberabit pauperem a potente,
et pauperem cui non erat adiutor.
13 Parcet pauperi et inopi,
et animas pauperum salvas faciet.
14 Ex usuris et iniquitate redimet animas eorum,
et honorabile nomen eorum coram illo.
15 Et vivet, et dabitur ei de auro Arabiae;
et adorabunt de ipso semper,
tota die benedicent ei.
16 Et erit firmamentum in terra in summis montium;
superextolletur super Libanum fructus eius,
et florebunt de civitate sicut foenum terrae.
17 Sit nomen eius benedictum in saecula;
ante solem permanet nomen eius.
Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae;
omnes gentes magnificabunt eum.
18 Benedictus Dominus Deus Israël,
qui facit mirabilia solus.
19 Et benedictum nomen maiestatis eius in aeternum,
et replebitur maiestate eius omnis terra. Fiat, fiat.
20 Defecerunt laudes David, filii Iesse.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Prayer for Guidance and Support for the King", titulus in New Revised Standard Version apud BibleGateway.
  2. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi 72, p. 323.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 72 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)