Odoacer

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Regnum Odoacris anno 476 (terrae canae pictae in Italia)

Odoacer[1] sive Odoacar[2] (linguis Germanicis antiquis: Audawakrs; 435493) fuit primus rex Herulorum in Italia post finem Imperii Romani Occidentalis, nam ille anno 476 Romam vastavit et postremo magistratum Flavio Romulo Augustulo imperatori abrogavit. Anno 493, a Theodorico, rege Ostrogothorum, occisus est.

Vita[recensere | fontem recensere]

Odoacer fuit filius Edeconis (Edika), qui apud Attilam servavit, et cuiusdam uxoris Sciricae. Odoacer ipse iuventutem in comitatu Attilae degit. Fertur Arianismi sectator et analphabeta fuisse. De origine Odoacris collatio medio-Byzantina Suda tecte aliquid tradit cum Hunulfum, fratrem eius, ex Thuringis (Graece: θεούριγγοι) prognatum esse indicet. Liber qui Getica inscribitur a Iordane scriptore compositus haec confirmat enarrans Odoacrem ipsum Torcilingorum rex habens sicum Sciros, Herulos diversarumque gentium auxiliarios fuisse.

De iuventute Odoacris pauca nota sunt. Constat autem eum munere protectoris imperii Romani occidentalis Anthemio imperatore functum esse. Dum ille cum Ricimero de potestate confligebat imperatori auxilio aderat. Ultimo imperatore Iulio Nepote anno 475 a magistro militum Orestes fugato ille filium suum Romulum Augustum, qui iuventutis causa a scriptoribus Augustulus cognominatus sit, per speciem imperatorem coronavit. Paulo post milites foederati in Italia rebellionem fecerunt sibi aut aequale stipendium ac militibus exercitus Romani aut terram Italicam cultu postulantes. Oreste negante Odoacer praefectus seditionis factus est. Quia vix ullae propriae copiae Romanae adhuc exstabant multitudines foederatum barbarorum postulationes suas vi obtinuerunt comitiisque habitis die 23. Augusti 476 Odoacrum regem creaverunt, quod titulum omnino barbarus fuit contraque mores Romanos.

Mense Augusto 476 Odoacer Orestem in pugna trucidavit et paulo post etiam fratrem eius. Praeter spem Romulum autem non necari iussit, sed eum deposuit eique immo stipendium donans. Secus ac alii usurpatores, qui eum antecederint, Odoacer sibi neque titulum Augusti induit neque clientem suum imperator acclamavit, sed ornatum imperialem Constantinopolim misit statuens imperatorem occidentalem dehinc non iam necesse esse seque arbitrio imperatorum orientalium subiecit. Qui respondens quidem monuit alterum imperatorem occidentalem, i.e. Iulium Nepotem, iam superesse, sed eum patricius intitulavit, quare Odoacri de facto imperium occidentalium provinciarum concessit. Hoc facto imperium Romanum occidentale finem habuit quamquam Iulius Nepos solum 480 naturae concessit. Odoacer Iulio mortuo se Regem Italiae appellari iussit atque imperatore orientali Zenone vicarius imperialis Italiae nominatus est.

Odoacer aut terras agrestres aut partem exactorum vectigalium Germanis immigrantibus (praecipue Herulis, Sciris et Thuringiis) dono dedisse videtur, etsi leges Romanas ius dicendi atque vectigalia exigendi et etiam administrationem senatumque, qui videlicet deposito ultimo imperatore speravit se iterum plus valiturum esse, intactas provivere permisit. Etsi gravissima munera senatoribus profecto a Odoacre concessa sint etiam nobiles Germanici ad summos magistratus pervenerunt. Odoacre regnante nummi cudebantur in quibus autem non more imperatorio depictus est ut principatus imperatoris orientalis monstretur. Quamquam sectator Arianismi fuit etiam gratiam Ecclesiae Catholicae meruit. Itaque vita atque mores Antiquitatis Posterioris immutati in Italia permanebant neque depositio impotentis imperatoris occidentalis animos Romanorum horum temporum movisse videtur.

Gerendo bella atque paciscendo regnum suum valde propagare contingit: 477 Siciliam a Vandalis conduxit, 481 Iuliano Nepote defuncto Dalmatiam regni suo adiunxit, 488 demum regnum Rugiorum in Norica provincia ortum delevit. Populatio provinciarum transalpitanarum a fratre eius Hunulfo in meridiem abducta est ut creatio novorum regnorum ibidem exorturorum impediatur.

Ex anno 489 Odoacri contra Ostrogothos ab imperio orientali adiuvatos idcirca, quod expugnationem Dalmatiae per Odoacrem molestissime ferant, pugnandum erat. Propterea Odoacer foedera cum Constantinopoli constituta annulavit filiumque Thelam anno 490 Caesarem nominans. Compluribus cladibus acceptis (489 ad Aesontium flumen, deinde apud Veronam et die 11. Augusti 490 ad fluvium Adduam) secuta est bima oppugnatio arcis Ravennae. Mense Iulio 491 ultima excursio ex urbe incepta a copiis Ostrogothis reiecta est maximaque pars Herulorum una cum fidissimo magistro militum Livila interiit. Finito bello Odoacer cum rege Theoderico die 27. Februarii 493 de potestate inter se communicanda pactus est. Paucis diebus post autem a Theoderico in palatio Ravennae quandam (verisimiliter fictam) contumeliam ulciscendi causa necatus est. Filius eius Thela cum initio in Gallias profugerat rediens in Italiam eodem anno interfectus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hofmann, Johann Jacob, Lexicon universale
  2. Excerpta Valesiana