Romulus Magnus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Romulus Magnus est comoedia scriptoris Helvetici Friderici Dürrenmatt anno 1950 Theodisce scripta.

In qua fabula de diebus ultimis Imperii Romani narratur, cuius locus villa imperatoris Romuli Magni est. Finem imperii manens Romulus gaudet ovis a gallinis suis partis. Omni gallinae nomen alicuius Romanorum imperatoris datum est, nisi ei, quae post ducem bellum gerendi "Odoacer" appellatur plurimumque ovorum cunctis aliis parere solet. Finis fabulae idem Imperii Romani est. Odoakro convento Romulus ipse mortem respiciens in senectutem quietam se recipere a nemine prohibitur.

Et haec fabula docet: Quaeque maxima imperia aliquando pereunt simulque facultas in pace vivendi nobis semper est.

"Romulus Magnus", protagonista huius historiae, idem est ac Romulus Augustulus imperator Romanorum ultimus.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]