Flavius Romulus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Tremissis Romuli Augustuli

Flavius Romulus, Augustulus appellatus (natus circa annum 460; mortuus fortasse post annum 511), Flavii Orestis filius, fuit ultimus imperator Imperii Romani Occidentalis et loco motus est ab Odoacre barbaro anno 476, cum Imperium Romanum Occidentale cecidit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 474, Iulius Nepos, cum approbatione imperatoris Romani Orientalis Zenonis, imperator Imperii Romani in parte ad occidentem solem vergente creatus est.

Anno 475 die 31 Octobris Orestes Iulium Nepotem ex Italia expulit et filium Romulum Augustulum, qui numquam a Zenone approbatus est, Ravennae imperatorem creavit, sed iam insequente anno Odoacer Romulo Augustulo magistratum abrogavit ut ipse dux Italiae fieret, eique castellum Lucullanum prope Neapolin situm assignavit. Odoacre rege, insignia Imperii imperatori Zenoni missa sunt.

Aetatibus posterioribus[recensere | fontem recensere]

Anno 1950, Fridericus Dürrenmatt Helveticus comoediam Romulus der Große scripsit de fine Imperii Romani.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Romulum Augustulum spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!