Branscum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Bransci

Branscum,[1] seu Branscium,[2] vel Branska,[3] vulgo Brjansk (Russice Брянск), urbs est in parte Europaea Russiae, ad Desnam fluvium sita, metropolis regionis Branscensis. Valens sedes industriae (praesertim constructionis machinarum et fabricationis metallorum), culturae et transportationis est. Duas stationes ferriviarias atque aeroportum habet. Urbi sunt circa 415,6 milia incolarum (anno 2010).

Historia[recensere | fontem recensere]

Branscum conditum est saeculo decimo, annus eius mentionis primae in chronica est 1146. Pars ducatus Czernihoviensis erat, anno 1246 metropolis ducatus Branscensis factum. Dein sub ditione ducum Smolenscensium erat, sed anno 1356 ad Magnum Ducatum Lituaniae, et anno 1500 ad Magnum Ducatum Moscoviae adiunctum est. Saeculis sedecimoseptindecimo minatione militari saepe affectabatur, bellorum inter Moscovia et Polonia causa. A saeculo septindecimo, cum Branscum positum est in viis mercatoriis, Ucrainam cum Moscua coniungentibus, incrementum mercaturae urbis incepit. Anno 1783 Bransci officina armorum condita est. Saeculo undevicesimo urbs facta est valens sedes industriae. Annis 19201929 metropolis gubernii, Branscum anno 1944 factum est sedes administrativa regionis. Anno 2010 titulo 'Urbis gloriae militaris' ornatum est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Branscum spectant.