Kaliningradum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Insigne Kaliningradi.

Kaliningradum[1] vel Kalininopolis[2] (Russice Калининград, tr. Kaliningrad), usque ad annum 1946 Regimontum Borussorum[3] (Theodisce Königsberg) vel Regiomontium[4][2] sive Regiomontum[4][5] appellatum, est urbs Russiae, caput regionis Kaliningradensis. Plus 441 milia incolarum (anno 2013) est, qui hodie Kaliningradenses vocantur.

Kaliningradum est valens vectorium focus, stationes ferriviarias, portus et aeroportum habens. Praeterea, sedes industriae (e.g. constructionis machinarum), commerciae et culturae est.

Kaliningradi sunt universitates (quarum maxima est Universitas Foederalis Baltica Kantiana), bibliothecae, musaea, theatra, horti botanicus et zoologicus atque multa monumenta historica architecturae.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ecclesia Cathedralis Regiomontana, qua bello deleta nuperque restaurata incolae urbis utuntur odeo.

Regiomontium anno 1255 a Premyslao Otacaro altero, rege Bohemiae, conditum est, ut cui auxilium tulissent ad subigendos et in fidem christianam armis redigendos incolas regionis Balticae equites Ordinis Teutonici.

Anno 1544 universitas Albertina condita est.

Die 18 Ianuarii 1701 Fridericus primus rex Borussiae Regiomonti coronatus est et post eum omnes reges Borussiae ad usque Gulielmus II anno 1888. Saeculo XIX in universitate Regiomontana Immanuel Kant philosophorum eius aevi facile princeps philosophiam moralem docuit auxit amplificavit.

Ad annum 1945 Regiomontium Borussiae Orientalis caput erat.

Post bellum per totum orbem terrarum gestum alterum urbs incendiis paene deleta facta est pars Unionis Sovieticae et anno 1946 incolis Germanis expulsis in honorem Michaelis Kalinin praesidis Unionis Sovieticae, qui tum nuper mortuus erat, nomen hodiernum accepit.

Cives illustres[recensere | fontem recensere]

Nati[recensere | fontem recensere]

Mortui[recensere | fontem recensere]

Coniunctio communium[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ephemeris 2011; Tuomo Pekkanen & Reijo Pitkäranta, Lexicon hodiernae Latinitatis Finno-Latino-Finnicum, 2006.
  2. 2.0 2.1 Ebbe Vilborg. Norstedts svensk-latinska ordbok. Editio secunda anni 2009. Pro nomine adiectivo nomini "Kalininopolis" dictionarium dicit "Kalininopolitanus". De "Regiomontium" non dicit per quid tempus urbs ita appellabatur, modo "antea" indicans. Nam adiectiva forma est "Regi(o)montanus".
  3. Vide e.g. locum editionis in pagina tituli huius libri : Adalbertus Roquette, de Xenophontis Vita, Regimonti Borussorum, 1894. Versio electronica
  4. 4.0 4.1 Graesse, Benedict et Plechl, Orbis Latinus, versio magna quartae editionis, liber 3 (Brunsvicum: Klinkhardt et Biermann, 1972), pagina 243. Vide etiam disputationem nostram.
  5. Interdum etiam Konigsberga, Lexicon Universale Hofmanni: Konigsberga; Theodisce Königsberg.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Kaliningradum spectant.