Gaius Ceionius Rufius Volusianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Ceionius Rufius Volusianus (natus saeculo 3, mortuus saeculo 4) senator et vir militaris Romanus fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Ceionius uxorem duxit Nummiam Albinam, filiam consulis anni 263, Marci Nummii Attidii Senecionis Albini. Filius eorum erat Caeionius Rufius Albinus, consul anni 335.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Annis 281/283 - 289/291 corrector Italiae fuit. Anno 305/306 a Maxentio imperatore proconsul Africae factus est. Hoc officio fungens usurpatorem Domitium Alexandrum anno 309/310 vicit et itaque praefectus urbi Romae et consul anni 311 factus est. Cum 28 Octobris 312 Maxentius a Constantino I imperatore victus esset, Ceionius omnibus officiis dimissus est. Sed annis 313 - 315 iterum praefectus urbi et anno 314 consul factus est[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 2, c. 1047


Antecessores:
*Romae: Imp. Caesar Marcus Aurelius Valerius Maxentius Augustus III
Consul
311
cum
Aradio Rufino
Successores:
*Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus II et Imp. Caesar Valerius Licinianus Licinius Augustus II
Antecessores:
*Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus III et Imp. Caesar Galerius Valerius Maximinus Augustus III
Consul
314
cum
Petronio Anniano
Successores:
Imp. Caesar Flavius Valerius Constantinus Augustus IV et Imp. Caesar Valerius Licinianus Licinius Augustus IV