Amnius Anicius Iulianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Amnius Anicius Julianus (natus circa annum 270, mortuus post annum 329) senator Romanus fuit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Pater eius Marcus Iunius Caesonius Nicomachus Anicius Faustus Paulinus consul anni 298, mater Amnia Demetria erat. Frater eius Sextus Anicius Faustus Paulinus anno 325 consulatum administravit. Ipse uxorem duxit Caesoniam Maniliam filiam Lucii Caesonii Ovinii Rufini Manilii Bassi consulis suffecti circa annum 280. Filius eorum Amnius Manius Caesonius Nicomachus Anicius Paulinus consul anni 334 erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anicius anno 320/321 proconsul Africam rexit, anno 322 consul fuit et 13 Novembris 326 - 8 Septembris 329 praefectus urbi Romae erat[1].

Fontes[recensere | fontem recensere]

Lucius Aurelius Avianius Symmachus ad eum epistulam I 2,5 dedit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 704


Antecessores:
* in occidente Flavius Iulius Crispus Caesar II et Flavius Claudius Constantinus Caesar II
Consul
322
cum
Petronio Probiano
Successores:
Acilius Severus et Vettius Rufinus