Anastasia (filia Constantii I)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Anastasia (nata post annum 293, mortua post annum 330) filia Constantii I imperatoris Romani fuit.

Familia et Vita[recensere | fontem recensere]

Mater eius Flavia Maximiana Theodora erat. Fratres tres Flavium Hannibalianum, Flavium Iulium Dalmatium, Flavium Iulium Constantium et sorores duas Flaviam Iuliam Constantiam et Eutropiam habuit. Propter eius nomen, quod resurrectionem significat, sunt, qui putent, Constantium Christianis favisse. Constantinus I, frater Anastasiae e patre, eam circa annum 314 Bassiano in matrimonium dedit, quem Caesarem Italiae facere in animo habebat. Sed Licinius id negavit. Bassianus autem fratre suo Senecione adiuvante coniurationem in Constantinum fecisse dicitur. Itaque ab hoc necatus est. Anastasia etiam Constantinopolin conditam vidit, nam Thermae Anastasianae ab Anastasia nominatae sunt[1].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 1, c. 655