Ferdinandus II (imperator)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ferdinandus II

Ferdinandus II natus est die 9 Iulii 1578 Graeciae, obiit die 15 Februarii 1637 Vindobonae, regens imperator Sancti Imperii Romani ab anno 1619 usque ad annum 1637.

Ferdinandus erat filius archiducis Caroli II de Austria Interiore et matris Mariae de Bavaria, ortus e linea secundi ordinis domus Austriacae.

Cuius patre mortuo (anno 1590) mater, quae erat firma catholica fide, eruditionem filii fratribus Societatis Iesu Ingolstadii sitae mandavit, qui adulescenti odium contra Protestantes et Confessionem Lutheranam tradiderunt, ut Loreti ante aram Genetricis Dei sua sponte votum sollemne daret, ut suo in imperio Confessionem Catholicam modo pateretur, tueretur et amplificaret, sed alias fides vetaret.

Regnabat ab anno 1595 in Austria Interiore et multa aedificia in suo capite, Graeciae, exstruxit; suis in terris Contrareformationem summa gravitate exigebat. Ex eo tempore ei proverbium adscriptum est: "Melius desertam regere quam terram haereticorum plenam."

Anno 1597, iam ante mortem necessarii Matthiae, imperatoris Sancti Romani Imperii, rex Bohemiae electus est, proximo anno factus est rex Hungariae.

Etiam iis in regionibus Contrareformationem agens initio Bellum tricennale favit, quod primum feliciter gessit Alberto Duce de Wallenstein et Iohanne Tserclaes de Tilly adiuvantibus.

Matthia, imperatore Sancti Romani Imperii, die 20 Martii 1619 defuncto Ferdinandus 26 Augusti Francuforti imperator Sancti Imperii Romani est electus. Imperator invalidus regnabat multis consulentibus usus, inter eos Iohannes Udalricus princeps de Eggenberg.

Bello tricennali cum ducibus exercituum Imperialis Ligae, Wallenstein et Tilly, primum contra Fridericum V, electorem Palatinum et brevi contrarium regem Bohemiae, tum regem Danicum, Christianum IV, deinde contra Gustavum Adolphum, regem Sueciae, felicissime pugnans anno 1634 caedem Alberti Wallenstein, ducis de Friedland, optimi militum rectoris belli, probavit et proximo anno Pragae pacem cum principibus evangelicis confirmavit, qua non iam postulata Restitutionis fidei catholicae universalis adipisci volebat.

Effecit, ut filius Ferdinandus III rex Theodiscus eligeretur et 15 Februarii 1637 Vindobonae mortuus est; Graeciae in mausoleo sepultus est, quod sibi et familiae exstruxerat.

Imperatores Romani Sacri et Reges Romanorum
Wappen röm.kaiser.JPG

Carolus MagnusLudovicus PiusLotharius ILudovicus IICarolus CalvusCarolus CrassusGuido SpoletensisLambertus SpoletensisArnulphus CarintiaeLudovicus CaecusBerengarius ForoiuliensisOtto I MagnusOtto IIOtto IIIHenricus IIConradus IIHenricus IIIHenricus IVHenricus VLotharius IIIConradus IIIFridericus I BarbarossaHenricus VIOtto IVFridericus IIHenricus (VII)Conradus IVGuilielmus ab Hollandia • (Alphonsus Castellae) • Ricardus a CornwalliRudolphus IAdolphus a NassauAlbertus IHenricus VIILudovicus IV BavaricusCarolus IVVenceslaus a LuxemburgioRupertus Comes PalatinusIodocus a MoraviaSigismundus LuxemburgicusAlbertus IIFridericus IIIMaximilianus ICarolus VFerdinandus IMaximilianus IIRudolphus IIMatthiasFerdinandus IIFerdinandus IIIFerdinandus IVLeopoldus IIosephus ICarolus VICarolus VII AlbertusFranciscus I StephanusIosephus IILeopoldus IIFranciscus II