Ladislaus Postumus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Rex Ladislaus

Ladislaus Postumus (natus Comaromii die 22 Februarii 1440 - obiit Pragae die 23 Novembris 1457) fuit Hungariae (Ladislaus V) ac Bohemiae rex et dux Austriae.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est post mortem patris sui Alberti Romanorum, Hungariae Bohemiaeque regis, itaque Postumus appellatur. Mater eius Elisabetha Luxemburgica filia imperatoris regisque Sigismundi erat. Post mortem matris anno 1442 Fridericus III tutor eius fuit. Coronatus est in regem Hungariae die 15 Maii 1440 in Alba Regali. Pragae coronatus est in regem Bohemiae die 28 Octobris 1453.

Mortuus est subito Pragae die 23 Novembris 1457. Sepultus est ibidem in ecclesia cathedralis sancti Viti in regia Arce Pragensi. Post mortem eius Bohemiae Georgius Podiebradensis creatus est rex, Hungariae Matthias Corvinus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad regem Ladislaum spectant (Ladislas the Posthumous, Ladislaus V of Hungary).
Reges Hungariae

Stephanus I (1000–1038) Petrus Orseolus (1038–1041) — Samuel Aba (1041–1044) — Petrus Orseolus (iterum) (1044–1046) — Andreas I (1046–1060) — Bela I (1060–1063) — Salomon (1063–1074) — Geza I (1074–1077) — Sanctus Ladislaus I (1077–1095) — Colomanus (1095–1116) — Stephanus II (1116–1131) — Bela II (1131–1141) — Geza II (1141–1162) — Stephanus III (1162–1172) — Ladislaus II (1162–1163) — Stephanus IV (1163–1165) — Bela III (1172–1196) — Emericus (1196–1204) — Ladislaus III (1204–1205) — Andreas II (1205–1235) — Bela IV (1235–1270) — Stephanus V (1270–1272) — Ladislaus IV (1272–1290) — Andreas III (1290–1301) — Venceslaus (1301–1305) — Otto (1305–1307) — Carolus I (1307–1342) — Ludovicus I (1342–1382) — Maria (1382–1395) — Carolus II (1385–1386) — Sigismundus (1395–1437) — Albertus (1437–1439) — Vladislaus I (1439–1444) — Ladislaus V (1444–1457) — Matthias Corvinus (1458–1490) — Vladislaus II (1490–1516) — Ludovicus II (1516–1526) — Ferdinandus I (1526–1564) — Maximilianus (1564–1576) — Rudolphus (1576–1608) — Matthias II (1608–1619) — Ferdinandus  II (1619–1637) — Ferdinandus III (1637–1657) — Ferdinandus IV (1647–1654) — Leopoldus I (1657–1705) — Iosephus I (1705–1711) — Carolus III (1711–1740) — Maria Theresia (1740–1780) — Iosephus II (1780–1790) — Leopoldus II (1790–1792) — Franciscus I (1792–1835) — Ferdinandus V (1835–1848) — Franciscus Iosephus I (1848–1916) Carolus IV (1916–1918)