Iosephus II
Iosephus II (natus Vindobonæ die 13 Martii 1741, ibidem defunctus die 20 Februarii 1790), fuit sacer Romanorum imperator ab anno 1765 usque ad annum 1790.
Idem fuit rex Hungariæ et Boemiæ necnon et ipse post matris Mariæ Theresiæ imperatoris Francisci I conjugis mortem anno 1780 supervenientem tandem archidux Austriæ.
Aequum se iudicem in rebus ad religionem spectantibus praebens, multas tamen leges contra Ecclesiam Catholicam tulit, ita ut anno 1782 papa Pius VI Vindobonam iret, se posse sperans Imperatori persuadere, ut proposita mutaret.
Artis harmonicæ et ipse studiosus anno 1782 certamen a se adjudicandum inter clavicymbalistas illustres Mozartium et Clementi fieri jussit; quo tandem peracto, Cæsar ambo victores ex aequo esse decrevit. Mozartius autem postea litteris ad patrem missis ‘ut alii Italiani’ inquit 'sic et hic nihil nisi fraudator, quippe qui similis nesciocui μηχανικῷ tertiis velocissime ludit, alia autem nequit’.
Vide etiam[recensere]
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
| Stephanus I (1000-1038) |
Petrus Orseolus (1038-1041) | Samuel Aba (1041-1044) | Petrus Orseolus (iterum) (1044-1046) | Andreas I (1046-1060) | Bela I (1060-1063) Salomon (1063-1074) Geza I (1074-1077) Sanctus Ladislaus I (1077-1095) Colomanus (1095-1116) Stephanus II (1116-1131) Bela II (1131-1141) Geza II (1141-1162) Stephanus III (1162-1172) Ladislaus II (1162-1163) Stephanus IV (1163-1165) Bela III (1172-1196) Emericus (1196-1204) Ladislaus III (1204-1205) Andreas II (1205-1235) Bela IV (1235-1270) Stephanus V (1270-1272) Ladislaus IV (1272-1290) Andreas III (1290-1301) Wenceslaus (1301-1305) Otto (1305-1307) Carolus I (1307-1342) Ludovicus I (1342-1382) Maria (1382-1395) Carolus II (1385-1386) Sigismundus Luxemburgicus (1395-1437) Albertus (1437-1439) Vladislaus I (1439-1444) Ladislaus V (1444-1457) Matthias Corvinus (1458-1490) Vladislaus II (1490-1516) Ludovicus II (1516-1526) Ferdinandus I (1526-1564) Maximilianus (1564-1576) Rudolphus (1576-1608) Matthias II (1608-1619) Ferdinandus II (1619-1637) Ferdinandus III (1637-1657) Ferdinandus IV (1647-1654) Leopoldus I (1657-1705) Iosephus I (1705-1711) Carolus III (1711-1740) Maria Theresia (1740-1780) Iosephus II (1780-1790) Leopoldus II (1790-1792) Franciscus I (1792-1835) Ferdinandus V (1835-1848) Franciscus Iosephus I (1848-1916) Carolus IV (1916-1918) |
|