Maria Andegavensis (regina Hungariae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Maria Hungariae et Croatiae rex

Maria Andegavensis (nata circa annum 1371, mortua est Aquinco die 17 Maii 1395) Hungariae Croatiaque regina erat. Prima mulier quae Hungariam Croatiamque suo iure regnavit.

Secunda Ludovici I Regis et Elisabethae Bosnicae filia erat. Catharina Mariae soror maior mortua, Maria heres Hungariae, Croatiae et Poloniae coronarum facta est. Hedvigis Andegavensis Mariae soror minor fuit.

Die 11 Septembris 1382, Ludovico mortuo, Maria in Hungariae Croatiaeque thronis succedit sed comites Poloniae unionem cum Hungaria voluerunt finire et Hedvigem elegerunt. Maria mox coronata est. Titulum regis non reginae assumpsit quia totae reginae Hungariae uxores Hungariae regum fuerant. Elisabetha Regina Mater Hungariam gubernabat in nomine Mariae sed popularis non erat.

Anno 1385, Sigismundus Luxemburgicus Mariam in matrimonium duxit sed vir Mariae mox Bohemiam iit. Carolus III Neapoli rex Mariam deposuit et Hungariae Croatiaeque coronarum cepit. Mox necatus est et Maria coronas iterum accipit. Anno 1386, Maria Elisabethaque Croatiam ierunt ubi Ioannes Horvatus Croatiae banus eas cepit. Elisabetha strangulata est sed Sigismundus Mariam liberavit et coronatus est. Post mortem matris cum Sigismundo regnavit. Matrimonium non fuit felix. Maria praegnans cecidit et mox mortua est. Filios non habuit.

Antecessor:
Ludovicus I
Index regum Hungariae Successor:
Carolus III