Buda

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Buda mediaevalis, Chronicon Norimbergense
Buda cum palatio in monte sito a Pestino visa.

Buda[1] (Hungarice Buda, Theodisce Ofen) est pars Budapestini urbis capitis Hungariae, quae dextra Danubio (i.e. in occidentali Danubii ripa) sita circiter tertiam partem urbis comprehendit.

Historia[recensere | fontem recensere]

Loco hodiernae Budae temporibus Romamis Aquincum, caput provinciae Pannoniae, sita erat, cuius reliquiae adhuc visuntur. Ab Hungaris Pannonia occupata eodem loco nova urbs condita ab anno 1361 usque ad annum 1541 fuit caput Regni Hungariae, antequam ab Imperio Ottomanico expugnata est. Demum 140 annis post, Vindobona anno 1683 liberata, copiae a Ioanne III, rege Poloniae, imperatae in orientem progressae anno 1684 Budam contigerunt et anno 1686 a Turcis recuperaverunt. Die 1 Ianuarii 1873 cum Pestino et Óbuda coniuncta nova urbs et caput Hungariae nomine Budapestinum formata est.

Notae[recensere | fontem recensere]


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!